Latin
203.4 to 203.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 203.4-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Imaginari nescimus unde tot advenirent accipitres: nam duarum horarum spacio quo istîc substitimus, plures triginta cepit; sic ut existimem centenos ab unico homine capi posse uno dieCeterùm qui herbas Constantinopoli venales in foro proponunt, plerasque habent, praesertim novo vere, nobis ignotas, &nullius apud nos usus; qualis est lampsana, vulgò Lapsana ipsis appellata: quam in caulem abeuntem, &florere incipientem, Vrouves nuncupant: haec cruda degustata, raphanum sapit; cocta verò, amara redditur. Eleoselinon diligenti culturâ dulce reddunt, eoque crudo in omni ferè pastu vescuntur, Selino appellant: nostrum verò Selinon hortense, Macedonico. Venales etiam proponunt smilacis asperae, quam Smilachia vocant, asparagos, boni saporis in acetariis; quemadmodum &Sigilli B. Mariae asparagi, quod ipsi Embegli melena, corrupta voce ab ἄμπελος μέλαινα, id est, vitis nigra, nominant; Anconitani Tamarou nuncupant. In Turcici imperii urbibus fora celebrantur singulis diebus: nam; ut Constantinopoli observavi, tali loco forum celebratur die lunae, alio loco die Martis, in Galatâ die Iovis; &sic de aliis; &,si quid in urbe sit rari, iis diebus demonstratur.