Latin
IVNCVS ODORATVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
IVNCVS ODORATVS. nec seratur. Natae sunt nobis anno MD. LXVIII. aliquot lunci odorati plantae, è semine Italia misso. Est verò luncus planta multis culmis assurgens, tenerioribus foliis quàm gramen seu πia (quam pulcerrimè resert) linguam mordidicantibus iucunda &aromatica quadam acrimonia, quae trita gratum quidem spirant odorem, sed in quo rosae odor non eluceat: nam manducata potiùs rosae, praesertim saccharo conditae, odorem aemulari videntur. Nullum protulit florem, quòd seriùs provenerit: imò primis frigoribus periit, ita ut annua planta censenda sit. Radix est numerosa &capillaris, non nodosa, ut ait Serapio, gustu fervido &aromatico. Eius iconem ad viuum expressam inserere hic libuit Diu vel Dio insula Oceani Indici aedversui ostia fluminis Indi (quem incolae Diul appellant) sita est, eámque Patalen Plinio dici putant. Continet verò ea urbem mercurialem, potentemque admodum, &celeberrimum quendam portum, quo confluunt negotiatores Veneti, Graeci, Thraces (quos Rumes vulgò vocant) Persa, Turci, &Arabes. Πατταληνὴ verò Straboni Geograph. lib. XV. insula est quam Indus facit in duas partes divisus, figura triangula: in qua uibs est insignis nomine Pattala, à qua insula nominatur. Quid per Chulem intelligat noster Auctor, hactenus scire non potui, tametsi diligentißimè perquisiverim: nisi fortè intelligat gramen sive herbam vulgarem quam Graσὶ σόν vocant. Nam à quibusdam Haxis cachule nuncupari ait, id est, lotoriam herbam. Et Pandectario cap. 158. Chulem herba capillaris est. De Costo. CAPVT XXXV. AGNOPERE commendatus à veteribus fuit Costus: at nec nunc sua laude caret, Sed cùm Graeci omnes &Latini, tum Arabes, plura ejus genera constituerint, factum, ut magna sit orta disputatio, an legitimum Costum habeamus. Plerique negant, &radices vel in Hispania, vel in Italia natas pro legitimo Costo in Myropoliis ostendi aiunt. Ego verò sum in ea opinione, ut unum dumtaxat Costi genus esse credam; cujus nomina primùm proferam, deinde delineationem, postremò usum medicum indicabo. Costus. EST ergo Costus dictus Arabibus Cost aut Cast: in Guzarate, Vplot: in Malaca, ubi ejus Cost, Cast, plurimus est usus, Pucho, &inde vehitur in Sinarum regionem. Graeci &Latini ab ArabiVplot, Pucho. bus nomen mutuati sunt. Nam quod Serapio lib. simpl. cap. 318. Chosi appellat, corruptum est exemplar, legendumque Cast: "quot conveni Arabes, eum nunc Cast, nunc Cast, Costi. Cost, nunc Costi vocant. NASCIzed BER I.