Latin
IVNCVS ODORATVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 205
Unproofread scanNot analysed yet
NASCITVR circa Guzarate, inter Bengala, Delli, &Cambaya, in Mandou &Chitor: Inde multi currus Vplot, Spicâ, Chrysocollâ, aliisque mercibus onusti advehuntur, in urbem primariam regni dictam Amadabat, quae in desertis sita est, &in Cambayete non procul à mari sitam urbem: unde postea per majorem Asiae, nonnullam Africae partem, &universam Europam devehuntur praedictae merces. QUONIAM verò in Chrysocollae mentionem incidimus, sciendum est, eam vulgo BorBorrax. Tincal. rax nuncupari, Arabibus atque Guzarate incolis Tincar, seu Tincal: metallicani autem hîc Tincar. ejus esse naturam, utpote quae è monte quodam Lusitanicis leucis centum à Cambayete distante, eruitur. Magnus ejus ubique usus in ferruminando auro, reliquisque metallis: ab Indis verò medicis rarò usurpatur; praeterquam ad scabiem. Sed neque nos eâ frequenter utimur: iniicitur dumtaxat in unguentum citrinum, fucos muliebres, &unguenta ad profligandam scabiem parata. Ex earum mercium est numero, quas regio edicto vetitum est in Lusitaniam asportari. DESCRIBITVR autem Costus: ab iis qui viderunt, Sambuci effigie, &Arbuti aut Costi hisioria. Azimbri magnitudine, florem odoratum proferens. Praecellit qui intùs candidus est, cortice cinereo: invenitur tamen etiam colore buxi, cortice pallescente. Tanta est odoris fragrantiâ praeditus, ut plerisque nares feriat, &capitis dolorem excitet: gustu nec amaro, nec etiam dulci, tametsi jam senescens interdum amarescat. Nam recens acri gustu est, ut reliqua aromata. HOC utuntur in multis medicamentis Indici medici. Hunc in Ormuz mercatores exportant, quò Corasones &Persae confluunt: inde in Adem, quò hujus emendi cum aliis mercibus gratiâ Arabes &Turci conveniunt. Nec mirum est, si ejus loco, alio medicamento officinae utantur in regionibus procul à Lusitaniâ dissitis; quandoquidem exigua admodum quantitas in Lusitaniam defertur. QVONIAM verò Veteres tria Costi genera constituunt, videlicet Arabicum, qui sit Costi tria genera apud candidus, levis, eximiâ odoris suavitate; Indicum levem, amarum, &nigrum; &SyriaVeteres. cum gravem, colore buxeo: perquisivi à negotiatoribus Arabibus, Persicis, &Turcis, ubinam tanta Costi copia consumeretur, quae ad eos hinc exportaretur. Responderunt illi maximam partem in Asia minori &Syria consumi, sed &etiam apud Arabes &Persas. Interrogati verò an alius quispiam Costus apud eos nasceretur, negârunt nasci. Idem percontatus sum à Nizamaluci medicis; sed negarunt illi alium se Costum vidisse unquam, quàm qui ex India ad eos perferretur. Vnus tamen illorum olim Xatamas medicus fuerat, diuturnoque tempore in Cairo &Constantinopoli medicinam fecerat. Vt autem tam diversa nomina sortiretur, occasionem praebuis