Latin
CAPVT XV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XV. DIICERE hîc libuit, lapidem quem Solinus, Dactylum Idaeum, alii Belemnitem appellant (nos verò non sine errore Lapidem Lyncis,) ab Ida Cretae monte, ubi primùm inventus fuit, nomen sumsisse. Verùm non modò in Creta invenitur, sed etiam Goc etiam quodam monte Luxemburgo vicino, Divi loannis nomine nuncupato videre meminimus, cùm Rex Franciscus Literarum parens, eum montem muniri jussit: nam postquam Calones trium pedum altitudine solum excavarant, nihil ferè nisi Dactylum Idaeum eruebant. Mercatores in suis officinis pro Lapide Lyncis vaenalem exponunt: cùm id nomen flavo succino, de quo postea agemus, debeatur.