Latin
21.6 to 21.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 21.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Decem &tres duntaxat libras &uncias quatuor pendet: si quis tamen sublevet, plus quàm decem &octo libras pendere existimet. Ejus figura recta est instar cerei, inferiore parte crassa, deinde paulatim usque ad mucronem gracilescens: ejus etiam crassitudinem manus complecti nequit, cùm quinque digitos in diametro habeat: atque si quis funiculo circumferentiam metiatur, palmum &tres digitos inveniet. Inaequale nonnihil est ea parte quae capiti inhaesit, tota deinde reliqua laevi &polita. Tenuibus canaliculis striata est cochleae in morem ab infima parte ad extremum mucronem, à dextera ad sinistram, omnibus striis in gyrum vergentibus, quemadmodum in Limacum testis, aut fuste quem periclymenum ambierit. Ejus color non omnino albus est: nam temporis injuriâ fuscum nonnihil redditum. Integro pede cavum est aut eo magis infimè, qua ossi, quod capiti firmiter adhaesit, insertum fuit. Hinc judicare licet, minimè deciduum esse. Cùm porrò tantum onus animalis capiti incumbat, animal quod illud gestat, ingentis corporis nec bove minoris esse coniiciendum. Strepsiceros (cujus antè meminimus, cujusque cornua recta, canaliculata, &cochleae in modum contorta sunt) arietem magnitudine non superat. Illius effigiem hîc subjecimus, non ab aliquo Auctore desumptam; nemo enim de eo quidquam tradidit (uno Plinio excepto, apud quem ejus nomen legimus) ejúsve iconem praebuit. De Cretensi quodam lapide, cujus Solinus meminit, Dactylus Jdaeus nuncupato.