Latin
CAPVT XLVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 220-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLVIII. ARIOR &pretiosior est Smaragdus, ejusque locus natalis vix agnoscitur; nullis remanentibus fragmentis, sed propter raritatem, etiam ea auferentibus negoReatoribus PORRò Smaragdus appellatur Persis &Indis Pacheę, Arabibus verò Zamarrut, non Zabarget, ut vulgatus Serapionis lib. simpl. cap. 384. codex, aut Tabarget, ut Pandectarius in litteris T &Z. vult. Nam corruptus est ille locus cap. de Smaragdo: &Zamarrut legendum est. VVLGARE autem est in Balagate &Bisnager, ut fictitias Smaragdos ex vitrearum lagenarum crassioribus fragmentis conflent. SED &Smaragdi quae ex Peru novi orbis provinciâ advehuntur, adulterationis suspicione non carent. CETERVM plurimum hallucinantur, qui in Electuario de Gemmis Smaragdum praescribi putant, existimantes per Feruzegi Smaragdum intelligendam: ignorant enim illi linguae Arabicae proprietatem, &ipsius Mesuae mentem non intelligunt. Praeterea Mesuae codex Arabicus legit Peruzegi de Elect. dist. 1. Et quoniam magna est, ut aliquando diximus, apud Arabes inter P &F literas cognatio, facilis fuit lapsus Librarii, ut F pro Preponeret. EST verò Peruzaa“Arabibus Turchesa nostra, quae plurima totâ Persiâ nascitur. Non fuit igitur Mesuae mens ut Smaragdus illam compositionem ingrederetur, tametsi contrà sentiat Christophorus de Honestis, ejus interpres: sed Turchesam voluit, quam omnibus Arabum compositionibus iniici oportet, quae habent Feruzegi. Nam apud Mauritanos illius est in medicinâ usus, sed apud Indos minimè. *Idem suboluisse videtur Bellunensis in eâdem compositione Electuarii de Gemmis. oogle sitize De Rubino.