Latin
221.1 to 221.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 221.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIX. VLTA sunt Rubinorum genera. Nobilior Graecis ανθραξ, Latinis Carbunculus ἔνθαξ. Carbunculus. vocatur: non quòd in tenebris splendeat (fabulosa est enim ista persuasio) sed Vquòd ejus nitor vivacior sit ceteris. Dicam tamen quod à Gemmario quodam audiui. Emerat ille aliquot nobiliores Rubinos ex Zeilan insulâ delatos, sed minutiores, Rubini de quales ii sunt quos vulgo Rubinos de Corja vocamus, id est, qui viceni simul emuntur. Corja. Hos cùm è mensa sustulisset, latuit unus in plicis straguli quo mensa strata erat. Noctu in tenebris animadvertit quasi ignis scintillam quandam in mensâ. Accedit ad mensam, accensâ priùs candelâ; invenit exiguum Rubinum; quo sublato, nullam pòstea in mensa scintillam vidit. Non me latet, negotiatores plerumque hujusmodi fabulas suis dictis admiscere solere; sed penes eos fides esto. CARBVNCVLVM igitur appellabimus, cujus rubor fuerit splendens &elegans, &qui Carbunculus. erit viginti quatuor quilatum sive caratum, ut vulgo vocant. Ejusmodi ego vidi apud Magnatem quendam in Decan; qui cùm mihi familiaris esset, ostendere tamen noluit, nisi priùs datâ fide id clàm fore, nec ejus regionis Regi me indicaturum. Censebatur vicies Manus auri. mille Lusitanicos aureos valere. Ipse tamen dominus affirmabat à se emptum sex auri Arroba. manus, quae quinque Lusitanicas arrobas2 efficiunt. SECVNDVM genus est quem Balasium vocant, aliquantulum rubens. Vilior hic est. Balasius. Spinellus. TERTIVM genus est, Spinellus appellatus: magis hic rubet; sed tamen vilior est, quia non habet splendorem illum legitimi Rubini. INVENIVNTVR &candicantes. Sunt alii ex purpurâ candicantes, vel, ut veriùs dicam, colore cerasum maturescens referentes. Sunt &qui mediâ parte rubent, alterâ candicant. Alii media ex parte Sapphiri, altera Rubini. HVIVS varietatis causam fieri puto ab ipsa Rubini origine. Cùm enim Rubinus in sua rupe aut fodina recens generatus est, candicat; deinde maturescens ruborem adquirit: qui rubor cùm temporis diuturnitate concilietur, sit, ut qui ante maturitatem eruti sunt, nunc candicantes, modò ex rubro languescentes conspiciantur.