Latin
223.1 to 223.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 223.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XI. ED unde quidquid nunc supra terram viget, ortum habere credendum est, quàm ex semine? quasi verò Tiliae, Corni, Mali, Pyri, &similium arborum genera, item fruticum, herbarum, &cetera quae novo vere in urbibus publico foro venduntur; è nucleis, granis, &seminibus, vel ramis terrae infixis non succrevissent. At quis cogitet, ista duntaxat locum habere, cùm homines ocio abundant, paceque fruuntur, non autem belli tempore: quasi nonnullae res pacis deliciis congruerent, aliae rebus bellicis necessariae essent: attamen qualiscunque tandem sit cultura, utroque tempore necessaria est: nam ipsimet bellatores, sive hibernent, sive in expeditionem proficiscantur, aut inde redeant, ad culturam concedere solent; quemadmodum etiam Machiavellus suas de bello disceptationes hinc auspicatus est. Neque Caesar, neque ejus majores, neque ejus posteri, unquam commeatus copiâ abundarunt, aut ejus penuriâ laborarunt, quàm ex ipsa. Nam quis unquam de pecuniarum inopiâ conquirentes audivit, quemadmodum nunc fit? Res frumentaria, hoc est, annona, illorum consilia aut promovebat aut remorabatur pro ipsius abundantiae ratione. Cùm igitur tellus vestro auxilio foecundior reddi possit, &vobis utilitatis decimas referre: illius causa nulli rei parcere debetis, ut illa vestri commodi causa non defatigetur. Ejus rei comprobationem audite. Cùm Rex p. m. bonarum litterarum alumnus Rupellâ reverteretur, contigit ut prudens quidam Antistes ipsius aulicus apud rusticum in itinere diverteret, quem per universam viciniam fama erat Mandragoram alere, cujus beneficio praedives evasisset. Hic Antistes vir aequus &gravis id intelligens, an id verum esset exquirere voluit. Itaque evocato in secretiorem locum suo hospite, illum oravit, ut nisi molestum esset, &si fieri posset, Mandragoram quae ipsum opulentum reddidisset, illi ostenderet: tum ille; Falsa sunt, mi domine, quae de me memorantur: nam nullam aliam Mandragoram habeo, praeter eam quam nunc audies. Viginti sunt anni quòd in hanc provinciam concesserim: cùm verò multae operae ad agrorum culturam essent necessariae, nunquam servus vel ancilla, filius vel filia, post me cubitum iit; atque primus semper cubitu surrexi: eaque ratione mea jumenta, atque ipsa cultura pro niea diligentia uberiora sunt reddita.