Latin
223.5 to 223.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 223.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Romae accidit misero cuidam mancipio libertatem jam adepto, quod brevi tempore dives effectum est, sed non sine vicinorum invidia; qui cùm ipsius segetes uberiores suis conspicerent, eas in suos agros veneficiis pellicere arbitrabantur; eaque de causa Romam eoram Senatu convocatus est. At illi de hac re perturbato &admodum solicito, tandem in mentem venit, ut aratrum, plaustraque &boves, bipalia, bidentesque, &reliqua rustica instrumenta in forum Romanum veheret, atque se istic judicio sisteret. Cui Iudex; Adesdum, quid ad haec respondes quae tibi obiiciuntur, nempe vicinorum segetes in tuum agrum veneficiis pellexisse? Domine, inquit, en mea veneficia. Iudices zed Iudices verò ipsius aratra, vomeres, &plaustra majora ponderosioraque vulgaribus conspicientes: deinde ipsius boves pingues, &firmo corpore; bipalia, sarcula, rutra, palas, ser ras, falces, secures, rastra, ventilabra, &reliqua rustica instrumenta adeò solida &affabrè facta: tum etiam nervosos filiorum filiarumque ipsius, atque uxoris lacertos, omnesque vegeto esse corpore, &integris vestibus; non modò cum absolverunt, sed objurgatis ipsius accusatoribus dixerunt, si singuli eandem diligentiam in colendis suis agris adhibuissent quam ille, futurum ut perinde divites essent.