Latin
PROBLEMA XI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 224-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec forsitan praeter institutum: demonstrare tamen voluimus, diligentiam nunquam frustraneam esse, diligentemque virum nunquam ad egestatem redigi. Si igitur hoc institutum, à quo hic libellus appellationem desumsit, haud difficile factu est; quid oberit quo minus Regiae magnificentiae favore &patrocinio dignum sit? Nam à nemine adhuc propositum est hoc negotium, neque quisquam id suscipere posset, etiamsi millies majores sumtus faceret quàm quos expetimus. Considerate ergo quanti aestimemus beneficium nondum impetratum, dum id tanti redimere voluimus. Et tamen si vili comparant alii, qui nunquam rationes habuerunt, neque habebunt (minus videlicet exstincti quàm vivi) Reip. consulendi, non admodum soliciti sumus, &constantes in nostro instituto perseveramus. Plurimi audientes nostram pollicitationem, impossibilem eam aestimabunt: nos autem, si de ea sinistrè loquuntur, non flocci facimus. Nam hujus operis institutio, in unius anni spacium non est, sed in temporis longitudinem; non in privati alicujus viri, sed in totius orbis gratiam. Animadvertendum est praeterea, id quod à nobis nunc non praestabitur, aliâs praestari posse, aut ab alio successore. Necessariò tamen initium semel faciendum est, si rem confectam videre volumus. Et ut demonstremus nos in medium nihil prolaturos, quod jam non sit experimentis comprobatum, nonnulla hujus Regni loca atque alia externa indicabimus, quae possibilitatem demonstrabunt. Nam quantum ad eam quae accusari posset negligentiam, hac ratione facilè elui poterit: bellum scilicet impedire quo minus mandatum fiat, ut operae ad eam rem designentur; &licet nunc etiam hanc rem proponamus, inquirendum tamen an aliquo futura sit in pretio. Nos sanè facilè excusabimur, qui nihil acceperimus, ut in ea sumtus faceremus: propterea nulla obligatione obstringimur. Et tamen facilè nunc &deinceps probari poterit, non majorem esse difficultatem promissa praestandi, quàm hortulano, spinacia &brassicas colendi. Etenim has disceptationes facili methodo describere constituimus, ut etiam exteri commodum inde percipere possint. tiii. l Silvestrium &urbanarum arborum secundum earum altitudinem &magnitudinem nomina.