Latin
227.4 to 227.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 227.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cerrosouuari proximè nos impulerunt ut Tusciam peragraremus, earum conspiciendarum causa; istîc enim frequentes sunt, effeceruntque ut ardente bello, per media hostium praesidia transiremus, dum ejus glandes quaereremus: nam Ducis Florentini favore freti, cùm animaduertissemus in ipsius hortis cum aliis arboribus non inveniri, Senensibus, &Capraye incolis persuasimus ab ipsius Illustrissima Excellentia missos, ut tenellos ejus frutices erueremus, eosque deferremus in Portum Herculis, ut inde mari Pisas transveherentur in simplicium hortum. Sperabamus tamen (si fortè capti fuissemus) leviùs nos tractandos à Principis ad literas promovendas adeò studiosi ministris, quàm à Theonis Villae militibus, qui proficiscentes in Metensem urbem nos ceperunt; quibus nos oportuit majorem redemtionem persolvere quàm plerique opulenti: cujus rei testimonium praebere posset Vannensis Episcopus, qui diu Regis in Belgica legatus fuit; is enim me praesente suo fratri Domino de L’Aubespine dixit, Episcopum Atrebatensem illi retulisse, me sine redemptione dimittendum fuisse, si tam longo tempore captum rescivisset. Hoc igitur loco illi gratias ago, &nobili cuidam Viro Dn. de Hammes nuncupato, qui in doctrinae mei Ronsardi gratiam liberaliter persolvit reliquam quae pro mea redemptione numeranda supererat pecuniam. Conspecto igitur sine magna difficultate Cerrosouvaro in Senensium maritimis, &ejus glandibus collectis, divertentes ab itinere quod ad Portum Herculis ducebat, &versus Grosseto &Casanovola redeuntes, Romam usque illas pertulimus, atque Reverendissimo Illustrissimoque Cardinali Bellaio obtulimus. Videte igitur quàm nullo negotio nullisque sumptibus Cerrosouuari glandes haberi possint, vel Montalsini, vel Grosseto itinere; cùm certum sit, singulis ferè hebdomadis naves ex portu qui ad ostia fluminis Ambronae est, solvere, quae in Provinciam usque transfretent. Nónne conspicimus crassiores illas castaneas Marrous Gallis dictas, in Belgicam, Hyberniam, Angliam, Scotiam &Daniam usque transvehi, &istîc nasci si serantur? Non minus facilè ergo comparari possent supradictarum omnium glandium genera, si quis hanc provinciam in se fusciperet, imò &Platyphylli glandes, cujus circa Troiae ruinas &in Lemno tanta est copia.