Latin
227.8 to 227.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 227.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Arboris Macalep appellatio confirmatur ex ejus seminibus quae in Aromatariorum officinis venalia habentur, quibus nonnulli ad abluendas chirothecas quas odoribus imbuere volunt, utuntur. Nomen est ex Avicenna desumtum, quod etiam ejusdem arboris semini Galli tribuunt; horum seminum suis nucleis exemptorum selectorumque pondo vili admodum emi deprehendet, qui ea in Aromatariorum officinis perquiret. Si igitur ipsorum seminum suis putaminibus exemtorum vile est precium, viliores adhuc erunt nuclei. Multae regiones inveniuntur ubi sepes ex ea conficiuntur, quemadmodum Urbinate ducatu &Sabaudia, ubi Patie nuncupatur. Loti sexto loco propositae, quam Galli fregoliers appellant, fructus adeò facilè adquiri potest, ut eo jumenta onusta habere possimus ex vicinis Turnone locis, ubi frequentissima nascitur, pro solo vecturae precio. Hujus vastae conspiciuntur arbores ad Zucka Venetorum, quas Bagolaro nominant. Binae etiam hujus magnae arbores ad fontem Salonis petreae, extra portam nascuntur, memorabiles ob vetustatem &celsitudinem, iis fortasse similes quas Plinius tantopere commendat, de Romanorum divitiis* agens. Praecipi etiam posset, ut unedones exsiccarentur in Vivarensium ducatu &ad S. Spiritus urbem, variisque aliis locis ad Rhodanum sitis.