Latin
PROBLEMA XVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 232
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XVI. LERIQVE fatentur arbores quarum fructu vescuntur, ab avibus habere consitas: nam &Iuglandium potissima pars, quae ex vineis eruitur, à cornicibus istîc sata fuit. Sic etiam Sturni per deferta convenientes, occasionem praebent ut multi istîc oleastri nascantur ex Olivarum nucleis quos cum excrementis eiiciunt, hi deinde in oleas insitione cicurantur. Idem contingit multis locis in ipsis etiam turribus, ubi Turdi &Merulae excernunt, ut nuclei integri remanentes, &istîc germinantes, in arbores deinde adolescant. Quis ignorat nostras Cupressos &Lauros, aliasque similes in nostris hortis nunc vulgares, è silvestribus originem habere? Quis unquam credidisset Roremmarinum adeò tractabilem fore, ut semper virescens, hortos claudere queat, &omni lonco proveniat, ubi sata fuerit? In memoratarum rerum considerationem, quae duntaxat seminum conquisitione difficiles sunt, etiam provisum est ne quid deficiat. Itaque docebimus, quando jam enatae erunt, eas conservandi rationem necessariò sequi debere.