Latin
232.5 to 232.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 232.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et tandem continget, ut quemadmodum aedes numerosâ sobole ita implentur, ut alter alteri impedimento sit, atque temporis successu nepotes accedant frequentiores quàm interdum cuperemus: Sic etiam colono, ut alias proles conspiciat è suis seminibus natas, adeò numerosas, ut suis vicinis eas distribuere cogatur, nec opus sit aliunde eas accersere, quinimo tandem multas etiam eruere, vt reliquae jam rariores factae, commodiùs adolescere &auctiores consurgere queant, necesse erit: nam tempore sensim labente, tellus, minimè otiosa, perpetuò producit, nec deterior aut magis effoeta idcirco redditur, sed ipsâ semper pubescente, ea quae profert senescunt. Ad seminaria in silvestribus facienda, sive locus muris cinctus sit, sive silvosus, sive campester, aratro duntaxat terra vertenda erit, non autem ligonibus, ut quam minimum sit impendii. Mira est hominum ignorantia, qui è suis operibus utilitatem quaerentes, vivaria in tam amplam longitudinem muro concludere quidem norunt; attamen quibus ea explere possint non habent, nisi ab iis accipiant qui vix millesimam partem soli quod isti muro incluserunt, possident. Eam ob causam pauperes seminaria conficientes, in opulentorum desidum, &rem domesticam male curantium usum nati plerumque sunt. Sed quos obsecro nunc umbraculis frui suis aedibus vicinis, aut vivaria probè consita obtinere videmus, nisi eos qui curam &diligentiam in ea re adhibuerunt? Taedio, omnis boni hoste, multa praeclara opera impediuntur. Nam ut singuli praesentibus fructibus uti vellent, sic assem praesentem habere malunt quàm auteum coronatum diutiùs expectando: aliter tamen sentiendum in hujus culturae pertinaciâ; neque temporis mora quenquam offendere debet; quandoquidem etiam nepotum habenda est ratio. Quo anni tempore paranda sint necessaria ad silvestrium arborum culturam.