Latin
CAPVT XVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 234-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVI. OCATVR hic fructus in Canara Ber, in Decan Ber, in Malayo Vidaras, praestantior quidem nostrate, sed ei qui in Balaguate nascitur bonitate cedens. ALIVS alio suavior est, sed tamen aliquid adstrictoriae facultatis retinet, quoniam numquam ita maturescit, ut commodè exsiccari possit, quemadmodum is qui in Anafegua provenit. Hanc ob causam, expectoraltem facultatem obtinere non potest ut Zizipha, è quibus syrupum conficimus. Sed cùm aliis esui aptis malis careamus, uti sunt Camuesae Hispanis dictae, commendantur hi apud nos. DIFFERT arbor à Ziziphis, magnitudine Mali, ejusdemque foliis, minùs tamen rotundis: verùm nonnihil spinosa est.