Latin
235.1 to 235.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 235.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De Ambare. CAP. XVII. RVCTVS est hîc in India, Ambare vocant, nucis magnitudine, nullius in medicina usus. Sed eo solent cibos condire, ut palato gratiores reddantur: maturus enim, odoratus est, gratamque aciditatem retinet. Cartilagineo quodam integitur cortice, virescente, dum immaturus est; at in maturo fulvus color. *Lud. Roman. lib. navigat. 5. cap. 15. hunc fructum, Amba nominat. Est item, inquit, alius fructus Amba Amba. nomine. Eius caudex Magna dicitur: simillima est arbori; frequentesque, ut Pyro, fructus. Is iuglandem nucem è no. Magna. stru effingit, cùm iam funi absoluti. Cùm maturescit, fulvi, eiusdemque splendentis coloris est. Intra corticem occultatur fractus, ut amygdala arida. Damasceno, gustu suavior est fructus: conduntur in cadis, ut apud nos oliva; sed sunt longè meliores. De Jambolones. CAP. XVIII. ASCITVR sponte frutex quidam in agris, Myrti effigie, sed foliis Arbuti. Fert is fructum maioribus olivis persimilem, sed gustu admodum adstringentem; incolae Iambolones vocant. Muriâ conditur olivarum modo. Iambolones. CETERVM neque hic fructus, neque laca admodum salubres ab hujus regionis incolis aestimantur. De Brindones. CAP. XIX. N hac regione est fructus quidam Brindones vocatus. Is foris aliquantulum rubicat, Brindones. intùs verò sanguinis modo rubet: gustu admodum acido. INVENITVR interdum foris nigricans (qui color maturitate conciliatur) nec adeò acidus uti superior, qui tamen non minùs quam ille intùs rubeat. MVLTORVM palato sapidus est hic fructus; meo verò minimè, ob nimiam aciditaAretum è tem. Eo tinctores utuntur. Cortex verò asservatur, atque mari aliò transvehitur, aceti Brindones. conficiendi gratiâ: quod à Lusitanis quibusdam etiam in Lusitania factum est. De Indico Melone. CAP. XX. ST apud Indos Melonis genus praegrande &rotundum, oblongius tamen aliquan- Melo Indieus. tulum, formaque quodammodo ovali, quod Lusitanis Indiam incolentibus Pateca Pateca, BaE (corrupto ab Indorum Batiec vocabulo) dicitur. Hunc Melonem per longitudi. tiec. nem non aperiunt, ut melopepones nostrates comesturi aperimus: sed per transversum secant.