Latin
235.5 to 235.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 235.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet dulcedine à nostris superetur hic Melo, attamen suavis est, refrigeratque mirum inmodum &humectat, totâ carne sese in quendam liquorem resolventeVTILIS est in biliosis febribus, &ardentibus, adversus iccoris &renum ardores, ut Melonis Iudiexperientiâ didicimus. Vrinas ciet: solentque sani eum fructum edere, quatuor horis à ci facultates. ientaeulo, quoniam tum maximè sit infestus calor. Meliùs tamen mihi facere viderentur si ab eis suas mensas auspicarentur. HVIVS semina (quae ante maturitatem candida sunt, per maturitatem verò nigra) somnum provocant; eaque reliquis seminibus frigidis, tametsi eis non carcamus, praestantiora aestimamus. REFERVNT Arabes &Persae primùm ex India hunc fructum ad se delatum; eamque Batite-lnch. ob causam Batiec Indi appellant, id est, Melonem Indicum; quo nomine etiam Avicennae appellatur multis locis. Batiec enim eorum linguâ Melonem sonat. In India verò ab ipsis Calangan. incolis Calangari dicitur. MEMINIT hujus Avicenna lib. IV. fen. 1. Tract. 11. cap. 39. cap. de Tertiana pura, ac eum multis laudibus commendat. PVTARVNT nonnulli id Melonis genus quod in Hispaniae Castellâ nascitur, quodque Budiecas vocant, esse hunc Melonem Indicum, &depravato à Batiec nomine Budiecas appellatum. Sed valdè falluntur. Nam plurimum ab hoc differt cùm foliis, tum plantâ totâ, quae Melonum Indicorum modo per solum non extenditur &serpit, sed sese in altum attollit. AIVNT etiam in Africa Indicis similem nasci: sed cùm non viderim, affirmare non ausim.