Latin
PROBLEMA XIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 236-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XIX. RVSTRA, ut summatim dicam, stirpes educandi difficultatem praetexet colonus, si nonnullarum quas nasci velit semina habuerit: nam modò diligenti colono semina praebeantur, eaque telluri committat, ipsa minimè invida, quae concredita sunt ad sui ornatum &elegantiam producere duntaxat studet. Iuvanda igitur est, ea quae illi noxia agnoscimus, tollendo. Itaque ingratitudinis notam effugere non possunt, qui earum arborum quas conseverunt umbracula quaerentes, adeò ignavi sunt, ut eas hieme, vel saltem novo vere, à vermibus non repurgent, videlicet ab erucarum nidis, quos papiliones exorsi sunt, quosque facilè in extremis arborum ramis, antè quàm folia germinare incipiant, conspicere STIRP.