Latin
237.1 to 237.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 237.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE NEGLECTA CVLTVRA spicere licet: nam paulo pòst ea praerodunt, &depascuntur. At seminaria, in fictilibus, sive in areolis instituta graviorem hostem non habent lumbricis (qui radiculas praerodere solent, &meatus in terra facere) atque limacibus, quae germina absumunt. Utrique magnam ovorum quantitatem pariunt vere, quibus testudinum &serpentium more incubant. Eam ob causam Dn. Renatus Bellaius terram cum fimo decoquebat, eanique hac ratione à similibus insectis repurgabat, &praeparabat, ut quaecunque illi deinde crederentur, sine difficultate reciperet. Quemadmodum porrò calor, in naturalis defectu, sic arte temperari potest, ut ab eo ova excludantur: sic excogitatus est pulvinorum ex fimo usus. Sed etiam ignis adminiculo quidam usi sunt non sine fructu: quod sanè notabile est, &ut inter agriculturae secreta referatur, dignum. Quinimo conspicimus semina ab avibus devorata brevi spacio germinare, ut ex glandibus patet, quae in palumbibus necatis inveniuntur, atque ex hordeo in nonnullarum avium ingluvie reperto. Nónne igitur calor &humiditas ejus rei causa sunt? Sed haec de industria producta sunt, tanquam testimonia virorum experientiâ clarorum, &qui demonstrare poterunt, centies millenos arborum stipites ab ipsis non modò enutritos, sed etiam transplantatos; ut evincamus nullum semen, cujuscunque tandem plantae sit, atque quocunque tandem loco seratur, in terra unquam perire, nisi suprà dicta insecta ea corrumpant, aut vicinae aliae plantae natum suffocent: cujus rei exemplum esto quòd in frigidis Septentrionis regionibus Cassia, Palmae, Thamarindi creverunt, nec desint qui Acaciam cubitalem &egregiè virentem in Gallia natam vidisse testari possint. At nostrum caelum minimè ferentes, gelu corrumpuntur. Est praeterea aliud animalculum Gallis Courtil aut Laboureur nuncupatum, media parte Talpam, altera insectum referens, maximè inimicum tenellis plantis. Talpa autem radiculis &lumbricis quos terram fodiendo invenit, dumtaxat vescitur. Ad abigendas formicas, Tithymali cujuscunque generis plantae ex aqua decoctum utiliter ipsarum latibulis inspergitur. Adversus verò Mures araneos &Talpas, nullum aliud remedium, quàm ut capiantur: verùm quidem est in seminariis unà cum seminibus nepam defodi solere, ut arceantur, &ingressu prohibeantur.