Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 24
Unproofread scanNot analysed yet
Maximus ejus fructus libram aquae continere potest, minimus verò pugnum magnitudine non excedit. Hactenus Oviedus. Nos etiam ejus meminimus in scholio ad cap. XI. lib. 11. Hist. Aromat. Garciae ab Orta: Ejus praeterea mentionem faciemus, in Peregrinarum plantarum historia, quam, Deo vitam conservante, ex variis Auctoribus concinnare habemus in animo. Peregrini fructus squamosi. CAP. ROPTER affinitatem quam aliquot sequentes fructus cum pineis nucibus &abiegDnis strobilis habere videbantur, squamosos appellabam. Illorum tres, quorum historiam hoc capite scribendam sumpseram, in subjecta tabella exprimendos curabam. HORVM Primum, qui abiegnae nucis erat facie, anno nonagesimo quinto supra millesimum &quingentesimum conspiciebam apud Cl. V. Bernardum Paludanum in instructissimo ipsius museo: cui similem eodem anno adquirebam. Cylindroide autem erat formâ, tres uncias longus, binarum unciarum ejus ambitus, multis veluti squamis imbricum modo dispositis constans, in medio nonnihil compressis, oris tenuioribus &quodammodo villosis, instar paenè abiegni strobili, sed brevior, colore spadiceo (qui in meo fuscus &villis carens, quia forte vetustior) gravis, &nucem vel nucleum continens, nam agitatus crepitabat &sonitum edebat, quemadmodum &ille quem mihi dono dabat sexennio post, nobilissimus vir Paullus Choartus Buzenvallius, Christianissimi Regis apud Illustrissimos Ordines confoederatarum Provinciarum, Legatus; cui detersi etiam erant (si quos habuerat) villi: brevi fragilique pediculo subnixi fuisse videbantur omnes: nucleum autem illum, qui in similibus fructibus, oblongae esse formae observabam, durum, solidum, quique confractus, crebras venas ostendebat, quales nux Faufel &nux moschata habent: &cui similem olim nuci Faufel sive Arecae adiicere memini, in scholio ad cap. xxv. lib. 1. Histor. Aromat. Garciae ab Orta, sub Avellanae Indicae oblongi generis appellatione. Similes etiam nuclei detersi &laevigati, interdum obtrudi solent ab impostoribus, pro insigni aliquo &raro lapide; nam laevigati candicantem contrahunt colorem, cui inspersae nigrae venae, magnam addunt gratiam &elegantiam. Qualis verò esset ea arbor quae similes fructus gignit, me latet. Plurimum tamen accedere videbatur ad Palmam-pinum exhibitam à Cl. V. Matthia Lobelio, praesertim eam quae singulari est fructu: sed squamas ad pediculum conversa illa habet, nisi fortè is Palmae-pini fructus perperam eo situ in ramulo delineatus fuerit: quod tamen asserere non ausim, quandoquidem anno millesimo quingentesimo nonagesimo septimo, exilem quendam fructum Amstelredami nanciscebar squamulis praeditum ad petiolum conversis, quem propterea secundum locum in eadem tabella obtinere volui. ERAT verò parvae avellanae nucis magnitudine, valde elegans, orbicularis, nisi extima pars in mucronem desiisset, petiolus cui inhaerebat, brevis, tribus appendicibus veluti calice fructum imâ parte apprehendens, qui tamquam squamulis serie quadam in obliquum dispositis constabat, ab extimo versus petiolum vergentibus, contrario prorsus, quàm in praecedente, situ. Flavescebat autem &inanis erat.