Latin
25.1 to 25.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 25.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò Abdalae Guzaratensi, quem dixi à Batavis naucleris illo ipso anno ex lava advectum fuisse, cuique eum fructum Amstelredami ostendebam, percontans an agnosceret, fides est adhibenda, Cannae de Bengala fructus est, sed exilis &immaturus. Franciscus tamen Roderiguez è Bengala ipsa oriundus, sibi notum esse negabat. AN porrò ejus generis ille fructus, quem, ut describere possem, anno millesimo quingentesimo nonagesimo nono, extremo Octobri, ab honesto viro loanne Govertz vander Aer, mercatore Amstelredamensi, mutuo accipiebam? Certè formâ non dissimilis, sed longè major, ut qui juglandem, externum illum viridem corticem adhuc retinentem crassitudine superaret, orbicularis paenè figurae, magis tamen depressae, &quasi in umbilicum sidentis supremâ &imâ parte, (inter quas trium ferè unciarum erat interstitium) &paenè sex unciarum ambitu; constabat verò veluti squamis eleganti serie in obliquum dispositis, ab extimo versus petiolum tendentibus, illisque quodammodo sectis &lacunam habentibus per longitudinem: squamulae autem petiolo proximae sursum vergere nonnihil videbantur. nucis color splendens &spadiceus; eaque nucleum continebat: nam commota &agitata strepitum edebat, valdè tamen levis erat pro ejus crassitudine. Equa regione esset allata, quóve nomine appellaretur, ignorare se dicebat, qui illam mihi commodabat. Binis tamen superioribus adjungendam in eadem tabella curabam. Peregrini alij squamosi Fructus. CAP. IV. WAM descriptis, binos alios peregrinos &elegantes fructus subjungendos &unâ tabellâ exprimendos esse existimaui, licet vasto Oceano dissitis inter se regionibus natos: quia Tillorum unus squamulis praeditus erat, alter verò, tametsi iis carere videretur, corticem tamen habebat, in quo veluti squamarum rudimenta elegantissimâ serie disposita apparebant, cujus historiam primo loco reponendam censui. Londino autem anno à nato Christo millesimo quingentesimo nonagesimo octavo illum accipiebam à Iacobo Gareto saepius in his Exoticorum libris nominando, ex Guyana Americae provincia, ab his, qui Generosum Equitem Walterum Raulaeum comitati fuerant, allatum.