Latin
240.1 to 240.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 240.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quemadmodum nec sudor cum lassitudine conjunctus, rusticos Britannos, à pilae pedibus propulsae ludo deterret, Italosve à follis pugillatorii quem pendentem pugnis incursant, Gallos à pilae palmariae ludo, Lucenses à caseorum per cingulum jactu (Giroles vocant, exercitium forsitan illi simile, quod veteres Disci jactum nuncupabant) Germanos ab hastarum concertatione: sic nec Principes viros à lancearum concursu, Turcas à lucta, &aliis similibus exercitiis difficilimis &violentis. Si tamen ab hujusmodi decursionibus conquiescere illis licet, voluptatem inde capiunt. At voluptatem nimio emptam, &quae horrorem potiùs incutit, celari praestaret; quoniam novitas nimium affectibus indulgens, effecit, ut Genuam hieme adveniens, &die festo, locum adirem in quo matronae ejus urbis convenire solent, vestitu magis ad voluptatem quàm ad honestatem comparato ornatae: istîc unam fortè conspicio inter reliquas facilè principem, cuique aliae omnes primarium locum concederent, manu tenentem arboris perpetuò virentis ramum, fallendi duntaxat temporis causa. nam in ejusmodi conventibus mulieres, ad fatuorum oculos in se convertendos, adeò alacribus moribus esse solent, ut nihil suprà: quemadmodum etiam in Chio insula. Externo ergo homini illuc advenienti fervente bello, &solo cognoscendi quae istic culturâ nata essent desiderio ducto, conspicienti hunc ramum, admodum rarus visus est, &non vulgaris: cùm verò illum propiùs aspicere cuperet, id sine difficultate haud fieri posse comperit. Quid igitur consilii caperet, nisi ut illius mulieris egrediuntis occasionem exspectaret? Paulo pòst omnibus domum ex aula concedentibus, inventa tandem est ratio, at non sine difficultate, ut is ramus in nostras manus perveniret. Atque interroganti vnde desumptus esset, ut arborem conspicere possem, responsum datum est, in Fiorenzan. Hoc nomen memoriae infixum nobis deinde tantum laborem peperit, ut aestimari non possit: nam eo ad duo miliaria à Genua profecti, occasionem habuimus nimiam nostram levitatem accusandi; etenim sub vesperam discedentes, &de via quae eò duceret interrogantes, brevi suburbia praeteriimus, ut in vallem illam perveniremus; in qua hac illac discurrentes nox oppressit, ut hospitii inveniendi spes omnis nobis praecideretur: at ferrum excutiendo igni idoneum, atque ligo cui ab altera parte securicula adaptata erat, tum temporis nobis utilis fuit.