Latin
240.5 to 240.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 240.5-2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra ergo perquisita, cùm in urbem rediissem, ejus videndi desiderium majus incessit: nam ea non conspecta inde discedere; de negligentia &levitate meritò accusandus videbar; quardoquidem ad simplex responsum eò discurreram. Non cessante ergo ejus videndi desiderio, neque postridie, neque tertio die in Fiorenzan inveniti potuit. Quid restabat, nisi ut ita defessus mihi persuaderem Citrii mali ramum esse? Sed ut infortunium commoditatem interdum aliquam adfert, cùm ubicunque tandem esset, eam reperire statuissem, meâ pertinaciâ factum est ut cum illa elegantissimum Principis d’Oria hortum simul conspicerem, in durissima rupe non fine summis impensis incisum. Si igitur talis arbor, cujus rami adeò facilè comprehendunt, ut jam multis locis vulgaris sit, atque ex frigidis Septentrionis regionibus advecta; cur etiam apud nos non conspiciatur, si quis de ea adfetenda cogitasset? nam, ut dictum est, facilitas maris tanta est, ut piantae ligneis capsis cum terra impositae, è longinquißimis etiam regionibus advehi queant, exemplo Arboris vitae cuius facta est mentio. At obiici posset, Patavinum gymnasium à prudenti Senatu Veneto institutum, Illustrissimum etiam illum Ducem, &liberam Rempub. Lucensium, atque magna experientia doctrinaque clarum Pharmacopolam Alpheum Santruchi, hujusmodi exoticis plantis, &hortis carere posse, eoque sine illis, minus celebres in Italia, tum apud Cisalpinas nationes, adeoque per vniversum orbem, non futuros. Negari tamen non potest quin magnanimus ille Duxatque jam dictae Respublicae isto instituto suas academias tanto illustriores effecerint. Eadem ratione posset nostris disceptationibus responderi; quandoquidem Lutetiana academia sine hujusmodi rebus perduravit, ejusque incolae opulenti facti unt &longaevi, eorum etiam conditionem minimè deteriorem futuram, licet iis careant. At si hoc locum obtineret in hac illustri provincia, à qua reliquae suum decus accipiunt, quis negabit illam longè illustriorem fututam si haec possideret? quasi alium usum fructum haberent, quàm quem tellus illis produxit, quemque optimè absumere norunt: perinde etiam atque si res familiaris eorum, quorum stipendio viuunt, in alio consisteret quàm in eo quod nostri majores ex agricultura adquisiverunt. Negari igitur non potest, si faceret quod proposui, illam tanto ornatiorem &liorem futuram, quanto inferior nunc est aliis longè minoribus, quae hoc insuper fruuntur bono: huc accedit, quòd plantis sese multiplicantibus, &multas proles generantibus, possent successu temporis suos fructus aliis impertiri; nec aliunde petendi postmodum essent. Qui quinquagesimum caput libri III.