Latin
DIALOGI DE
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 25
Unproofread scanNot analysed yet
elici possit: singuli enim eam sententiam sunt sequuti, quae ipsis magis arridebat: idque ut faciliùs considerare queamus, eos recensebo qui unam opinionem, tum illos qui alteram sequuntur. Primùm itaque de iis nobis agendum, qui ferrum frigidum esse affirmant. Ferrum esse frigidum. Inter hos Galenus primum ordinem ducat: scribit enim omnia metalla suâ naturâ sicca Galenus. esse, magnamque desiccandi facultatem obtinere, maximè autem prae reliquis ferrum. Ut porrò demonstret simul cum istâ desiccandi facultate, refrigerandi vim obtinere, lapidi comparat: sic enim ait: Ut lapidis substantia constans &stabilis est, ob frigiditatem &siccitatem quam obtinet, ita etiam ferrum: ergò ferrum eâ naturâ praeditum est quam lapis, qui frigidus &siccus. Istam sententiam, quae est lib. IX. Methodi, confirmat libro de Naturalibus facultatibus. Dura corpora partes magis terreas obtinere videntur: atqui ferrum est durissimum, magis ergo terrestribus partibus praeditum erit, quàm reliqua, proinde friAverrois. gidum &siccum. Ejus sententiae est Averrois quinto Colliget: Corpora calore densata cum dominio terrestrium partium, frigida &sicca esse debent, ut ferrum. Albertus MaAllert. Mag. gnus in Meteoris, Ferrum incensum fit rubrum, quia maximè terrestrium est partium. Idem confirmat libro de Metallis. Conciliator in differentiâ CLV ait, In ferro non obserConciliator. vatur expressè, quales sint ejus facultates activae, attamen frigidum est &siccum: eadem verba repetit differentiâ CXXVIII. Gentilis in quaestione de Medicamentorum actione, Gentilis. ferrum esse frigidum &siccum scribit. Herculanus cap. de Vomitu, idem confirmat. IaHerculanus. cobus de Partibus supra Secundam Primae, ferrum frigidum &siccum esse pronunciat. Iacobus de Partibus. Observamus aquam, in quâ ferrum extinctum sit aut chalybs, frigidam &siccam esse. Avicenna Secundâ Priniae, bilem extinguere, &sitim aestumque sedare, praesertim aestivo Avicenna.