Latin
DIALOGI DE
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
tempore, auctor est. Ad hoc alludens Manardus, aquam chalybeatam frigidam esse ait, Manardus. quandoquidem sitim extinguit, &aestatis calorem mitigat, atque ob acquisitam siccitatem putrefactionem in febribus prohibet, &,in febribus alvi profluvio conjunctis, singuAlbucasis. laris est efficaciae. Albucasis, Libro cui titulum fecit De Cauteriis, adhibenda capiti cauteria, ex auro fieri debere asserit (quia temperatissimum) minimè autem ex ferro, quod Brasavolus. naturâ frigidum est. Brasavolus libro de morbo Gallico, ferrum dicit frigidum &siccum, ut ex colore, substantiâ, &gravitate, quibus praeditum est, apparet: ista enim terream substantiam semper comitantur, ut levitas substantiam calidam aëream: atque ex effectu frigidum esse deprehenditur, quandoquidem biliosa alvi profluvia reprimit, &calidas defluxiones cohibet: quod enim ista praestat, semper frigidum &siccum est. Savonarola frigi- Savonarola. ditatis &siccitatis gradus addit, frigidum videlicet esse in secundo, &siccum in tertio. B. Ne ulterius prosequaris domine Doctor, haec enim mihi sufficiunt; neque dubito, quin ferrum siccum &frigidum sit, &semper in ea opinione fui: nunc autem cum à talibus Auctoribus confirmetur, illam certiorem esse mihi persuadeo. D. M. Breviter suam sententiam expedivit Burgus, non auditâ alterâ parte: &tamen vulgò dicitur, Iudicem binis auribus debere esse praeditum, unâ, ad hanc partem audiendam; secundâ, ad alteram: atque cùm adversam partem audiet, ferrum calidum esse affirmantem, &tam celebrium scriptorum auctoritate nitentem, fortè de tam praecipiti judicio ipsum pudebit. B. Fierine potest, ut quis dicat istud ferrum adeò durum, frigidum &grave, non esse frigidum, sed caFerrum esse lidum? credere nequeo, nisi sophisticis utatur argumentis. D. M. Minimè gentium, sed racalidum. tionibus valdè claris, à primae notae Medicis ac Philosophis prolatis: atque ut initium fa ciamus, ipse Galenus primus sese offert, qui lib. IX. Medicamentorum simplicium, metalGalenm. la, multâ substantiâ igneam aliis permixtam, praedita esse dicit. Quàm rationi consonum sit, ferrum magis illâ praeditum esse, quàm reliqua metalla, proferat Rasis, qui xxi ContiRasis. nentis, ferro tertium caliditatis &siccitatis gradum tribuit, suamque opinionem, Messae medici &Philosophi suâ aetate percelebris testimonio confirmat. Ali Abas quinto suae Ali abas. Theoricae, aquam chalybeatam, calidam &siccam constituit, quoniam ventriculi superfluitates absumendi, &lienem dissolvendi facultatem habet, quae caloris opera sunt. Avicenna Avicenna. secundo Canone, chalybeatam aquam resolvere scribit, quod caloris est proprium: eanConciliato. dem ipse praebet in paralysi, morbo magnâ ex parte proveniente à frigidâ causa. Conciliator commentariis in Aristotelis problemata, in hoc negotio valdè dubius est: nam Auctores qui de ferro egerunt, nihil statuisse dicit, calidumne esset, an frigidum: se autem ejus esse sententiae, ut calori quàm frigiditati proximius sit. Avicenna ferri scoriam calidam statuit. Ejusdem sententiae est Matthaeus de Gradi. Circa instans similiter pervetustus Matth. de Gradi. practicus. Albertus Magnus libro tertio de Metallis dubium non esse scribit, quin aurum Circa instans. &aes calida sint; praesertim aes, ut majoris adustionis particeps, cujus causâ, etiam ferrum Alberim Mag.