Latin
CAPVT IV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 261.9
Unproofread scanNot analysed yet
menta, gle menta, stirpes, aves, &quadrupedes, quae istîc reperiuntur, describere animus est. LONGE plures similes historias veras hîc recensêre possem, quas brevitatis causa praetereo. Quibus verò istae non sufficiunt, legant quae Aristoteles, Plinius, Aelianus, Oppianus, &alii plerique Auctores de Elephantis scripserunt. Paullo aliter, atque etiam fusiùs, hanc Historiam refert loannes Hugonu F. à Linschoten cap. 46. sui Itinerarii. Similem etiam, sed paullo aliis verbis descriptam, recenset idem Linschotius eodem capite: aliámque addit non minus admirabilem, quae ipso praesente contigit, dum in Lusitaniam rediturus, discessum ex Cochin pararet.