Latin
CAPVT IV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 262
Unproofread scanNot analysed yet
Corbita, inquit, quâ vehendi eramus, gubernaculum adeò vitiatum erat, ut, ad reparandum, in terram ferendum esset: cymba igitur alligatum ad littus usque perductum est, in quod deinde elephas pertrahere, &,binis phalangis suppositis, ut faciliùs porrò glisceret, in siccum educere debebat: sed quia graviis erat, veluti gubernatulum corbita mille quadringenta aut sexcenta dolia vehentis, atque elephas junior, necdum adultus, solus in littus pertrahere, tametsi omni conatu tentaret, non potuit; in genua itaque prolabens, barrire &lamentari caepit, lachrimis etiam ex oculis profluentibus: quum autem frequentes in littore essemus, &ad hoc spectaculum convenissemus, cim gubernator contumeliosis verbis illum excipiens, pudore affici debere dicebat, sic coram spectatoribus lamentari: sed licet ille rursus omni conatu niteretur, solus tamen gubernaculum in littus pertrahere non potuit: ubi verò altero elephante adiuncto; dimidiam gubernaculi partem ex aquâ eductam animadvertit, dentibus &capite adiunctum elephantum protrudere &abigere capit, eius operam non amplius expetens, &soliu deinceps in siccum pertrabere voluit. Hinc apparet intellectu praedites esse elephantos, &honoris laude affici, perinde ac homines. De Canella.