Latin
CAPVT VIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 262-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. CANELLAE arbor mali aureae amplitudine est, nonnunquam major, interdum minor, ramosa admodum, cujus teneriores rami recti sunt: folium Laurino simile, laOtius tamen, colore dilutiore, &minùs siccum, tribus nervis insignitum: flos candidus, odoris propemodum expers: fructus silvestris oleae baccis pat, virescens initiò, deinde ruffescens, &ubi plenam maturitatem consecutus est, niger atque splendescens (quo tempore colligi debet) ossiculum intùs continens silvestribus olivis simile; similique carne praeditus, ex qua exstillat oleaginosus quidam liquor subvirescens, odore baccarum lauri, sapore acri cum pauxilla amaritudine conjuncto: praeditus verò est hic fructus fessili parte parvo calyce, laeviore minusque crispo quàm sint ilicis calyces. Harum arborum magna est frequentia in silvis provinciae Malabar: sed praestantiâ &odore longè sunt inferiores iis quae in Zeylan insula nascuntur. STILLATITIVS Canellae liquor vitreis aut plumbeis organis extractus is praefertur, qui è viridi cortice, praesertim radicum, minutim inciso eductus est: etenim non modò corroborat &stomachi imbecillitatem, colive dolores ex frigidâ causâ provenientes lenit sed urinam cit, &oris anhelitum commendat: utilis est praeterea jecoris, splenis, cerebri &nervorum aegritudinibus, atque in syncope cardiacisque affectibus confert: venenis resistit, &virulentorum animalium morsibus; menses movet, &uteri affectibus prodest, vomitiones cohibet, &appetentiam excitat: valet item ad spasmos, &comitiales morbos: atque, ut summatim dicam, aperit, incidit, digerit, calefacit, &corroborat. Elicitur etiam liquor ex Canellae floribus, sed longè minore quantitate, minusque praestans superiore. De Santalo. CAPVT IX. DORATI illius ligni genus in Malabar natum, Santalo albo persimile, quo se in febribus indigenae inungunt, &Sambarane appellant, non est Santalum, neque illius facultates obtinet: Medici tamen ejus provinciae Santali speciem esse, &conferre tenuioris fortunae hominibus asserunt, commendantque in erysipelate, &inflammationibus: atque Santali rubri modo eo utuntur. QVOD verò Antonius Musa Santalum Lusitanis acceptum fert, rectè quidem: sed fallitur, quòd Calecutico agro provenire censet, ubi montes asperi &confragosi elephantis, tigridibus, apris, lyncibus, regulis serpentibus, aliorumque generum feris abundant: plana verò &arenosa, palmis Coccos sive Indicas nuces ferentibus consita: at nullae Santali arbores.