Latin
264.1 to 264.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 264.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ventriculi frigidis morbis plurimum commendabant. Id verò erat inspissatum &saponis gallici ferè modo in fabellas unciam propemodum densas, tres verò latas, totidemque aut ampliui longas effermatum, pingues, subflavas, odoratas. Vidi etiam hoc anno M. D. LXXXI. Londini apud M. Hugonem Morganum, Pharmacopoeum eruditum &diligentis. simum, eundemque virum perhumanum &optimum, eiusmodi oleum recens ex India delatum, cuius aliquot panes five tabellas, oleum balsami è novo orbe, oleum de liquido Ambar, aliâque rariora quadam simplicia ipsius liberalitate consequutus sum. De hac nuce consule cap. XV. &XVI. Lib. 1. meae Exoticorum Historiae. De Macere. CAP. XII. ASCITVR quibusdam Orientalibus insulis, praesertim verò in provincia Malabar, in insula S. Crucis regni Cochin, tum in ripis fluminis Mangate, &apud Cranganor, vasta quaedam, &multis ramis praedita arbor Vimo multo major, cujus folia sex aut septem uncias longa sunt, duas lata, exteriore parte dilutiùs virentia, interiore satura. Ea non alium fructum habere creditur, praeter semen quoddam denarii magnitudine, tenue, cordis effigie, colore flavo, sapore verò amygdalae, aut nuclei persicorum malorum, tenui &candidâ tunicâ tectum, quod vesicâ quâdam ex tenuissimis duabus simul junctis &transparentibus membranis constante includitur: ea autem vesica in medio folio nascitur aliis magnitudine non dissimili, sed cuspide obtusiore, &circa pediculum angustiore, colore medio inter rubrum &fulvum, inaequali, &multis fibris à pediculo ad extremitatem recta linea ductis, crispo &rugoso, haud absimilis illi quae in Vlmo nascitur, paulo tamen latior &planior. SVCCO lacteo praedita est haec arbor uti Morus, radicesque habet Ilici persimiles, magnas, crassas, in latum &profundum diffusas, &cortice tectas crasso, aspero, scabro, duroque, cinereo foris colore, interiùs albo &lacteo succo praegnante dum recens est, flavescente autem dum sicca est, &admodum adstringente: &licet succus ille cum adstrictione nonnihil mordicet; brevi tamen evanescit haec veluti insensibilis mordicatio. Arenosa &humida loca amat, &reliquas ferè plantas circumnascentes enecat.