Latin
264.5 to 264.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 264.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nomen vulgare hujus arboris apud Lusitanos est Arbore de las camaras, &Arbore sancto, hoc est, Arbor dysenteriae, &Arbor sancta: ab indigenis Christianis Arbore de sancto Thome, &Macruyre: à Medicis Brachmenis Macre, apud quos sumnio in precio est arboris cortex. RADICIS cortice recenti trito, cum oxygala seu lactè acido mixto omnis generis dysenterias &alvi profluvia mirabili successu curant omnes Medici cùm Brachmenes tum Canarini &Malabarici. Aliqui hujus corticis sicci &in pulverem redacti semunciam per noctem macerant in quatuor unciis seri lactis, eumque bis in die propinant manè &vesperi, deinde medicamento sumpto orizam sine sale &butyro coctam, atque pullos gallinaceos coctos, maceratos &tritos in orizae decoctione statim aegro exhibent: interdum, si necessitas urgeat, opium admiscent, roborandi medicamenti causa: solent verò etiam Arabes cujuscunque generis alui profluvia opio nuce moschatâ admixtâ curare. HVIVS item radicis usus salutaris creditur ad vomitus compescendos, &ventriculum roborandum, cum aqua Menthae &Mastices pulvere. ROGATVS Brachmenes quidam medicus mihi familiaris, virque probus, boni judicii &magnae existimationis apud omnes civitatis S. Crucis regni Cochin incolas cùm gentiles tum Lusitanos, quòd illius fideli operâ saepiùs usi essent, ut bonâ fide exponeret istius corticis, quem Maere vocant, facultates, in haec verba respondit: Si vos Lusitani hunc cor ticem probè nossetis, multo pluris illum faceretis quàm Piper: sed quoniam istic in Lusitania ejus facultates ignoratis, idcirco contemnitis. Pulvis quem in omnis gencris alvi profluvio ex oxygala propinare soleo, ex hoc cortice, de quo percontaris, conflatus est. Ejus magnam quantitatem tibi ostendere domi possem, quam in Bengala &lapan sum missurus. Sitne verò inutile medicamentum, tu ipse, qui illius effectus plerumque conspexisti, iudicare potes. HVNC corticem etiam ostendi rhizotomo cuidam logue (genus quoddam hominum est circumforaneorum, qui peregrinando poenitentiam agere sese profitentur in illis regionibus) petiique ut quid esset (tametsi probè nossem) significaret: respondit ille, eum seque rer, cujus arboris cortex esset se demonstraturum, ostenditque arborem quam antè sciveram; &addidit, Apud nostros homines appellatur Cura santea macrè nistusa garul, hoc est, Macre ab Angelis ostensum hominibus ad ipsorum salutem.