Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 27
Unproofread scanNot analysed yet
MAIOR porrò, cujus haec icon, nitidiore &laeviore cortice tecta, septem uncias à summo Google summo fastigio ad pediculum usque longa, pedem cum semisse crassa erat, sive sesquipe dalis ejus ambitus: singuli enim anguli quatuor paene unciis cum semisse ab invicem distabant: cortex valde densus, ex multis fibris retis quodammodo formâ contextis constans, materiam fungosam intermixtam continebat, corioque, ut dixi, laevi &splendente, spadicei coloris, exteriore parte tectus erat. Tota tamen nux valde levis pro sua magnitudinè: quid verò ea contineret, me latebat, quia, quum mea non esset, aperire nolebam. Sed minorem; quae mihi donata, mediam secabam, ut me omni dubitatione exsolverem: nam quum cheirurgus, qui illam attulerat, affirmaret, se in maris littore nascentem eruisse, media ex parte arenâ mersam, fibrisque in ea firmiter haerentem, &supernâ parte cauliculum promere lignosum, viridi cortice tectum, fastigio quina aut sena folia myrtinis similia sustinentem, eaque adeò ratione bulbaceam esse plantam sibi persuaderet: ego verò multas notas conspicerem, quae me, ut arboris potiùs fructum esse crederem, impellerent, illam aperiebam. Superiore longè minor haec erat, ut quae tres dumtaxat uncias eum semisse longa, octo autem ambitu contineret, non nitido cortice tecta, ut superior, sed valde rugoso, quia ante maturitatem ademta, &subrufâ cute tecta, quadrangularis, perinde atque superior, formae, sed angulis magis inaequalibus, neque adeo distinctè ab invicem sejunctis: sub externa cute, multis fibris, retis instar transversim sese intersecantibus, cortex constabat, quemadmodum etiam interiore parte, quae ossiculum tegebat, &inter illas fibras fungosa materia insipida &valde resiccans, suberini corticis instar; ipsum ossiculum formam habebat ab infima sede latiore in metam assurgentem; &crassiusculum erat, molle tamen (quia fructus immaturus) subrubente cute tectum, acidi saporis, sicut etiam nucleus qui in eo continebatur candidâ membranâ tectus. Haec sunt quae de illo fructu, seu nuce, commentari potui: quia qui retulerant, nihil ad ejus historiam pleniùs &accuratiùs describendam adferebant, praeter paucas illas incertas, quas enumeravi, notas. Peregrini fructus ex Guyana. CAP. VI. QVM elegantissimo illo fructu cap. iv. hujus lib. descripto, alios etiam eodem anno M. D. XCVIII. exoticos fructus ex OGuyana relatos idem Garetus ad me