Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 26
Unproofread scanNot analysed yet
ALTER pyri formam propemodum habebat, ex Baly insula lavae vicina delatus, muriâ, ni fallor, conditus, à naucleris Batavis anno M. D. XCVII. ut conservare possent. Erat autem tres uncias longus; ejus ambitus, eâ parte quâ pediculo inhaesisse videbatur, sex paenè unciarum, supernâ verò parte angustior, &veluti in metam desinens, ut quodammodo ficus aut pyri formam aemularetur, quo nomine etiam Christiano Porreto mis sus fuerat Amstelredamo. Aspero tectus erat cortice, &ab infima parte, sursum versus, densis ordinibus veluti squamularum sibi mutuo incumbentium ornato, quae sejungi ne quibant, sed cum integro cortice non valde denso eximi poterant, flavescentis coloris, dum recens ex conditura exemtus, deinde subfusci. Continebat porrò hic fructus pulpam albam, odoratam, instar pyri formatam, substantiâ autem non valde absimilem albo illi condimento quod ex amygdalis repurgatis &contusis, lacte, farinae flore, aqua stillatitia è rosarum floribus &saccharo fieri solet, solidiorem tamen, nec adeo glutinosam, sapore (quia fructus muriâ conditus fuerat) valde salso &linguam mordicante, continentem in medio ossiculum solidum; paenè uncialem, &in metam assurgentem, formaque ipsum fructum referentem, infernâ parte crassiorem, supernâ angustiorem (quod pictor non observavit, sed formam invertit) pulpae autem integrae adjunctos observabam binos aut tres grumos, &veluti ex crassiore fructus parte dependentes: etenim corticem secundum longitudinem fissum, facilè integrum à pulpa separare poteram, haud secus ac serpentis exuvium, quia pulpa non adhaerebat, nisi paullulum eâ parte quae à pediculo pependerat. Hujus porrò fructus meminit, qui Primam partem Historiae Navigationis Batavorum in Indiam Orientalem anno M. D. XCVIII. evulgavit cap. XXXVII. Profert, inquit, Baly insula fructum magnitudine nostratium pyrorum, cortice praeditum aspero instar squamarum piscium, pulpâ albâ praeditum, adstringente, &continente unum ossiculum, saepenumerò etiam bina. Nascitur in altis arboribus confertim congestus uvarum modo, tantâ abundantiâ, ut mirum sit ramos non confringi. Adservatur melle coctus, aut muriâ conditus. Peregrinus fructus τετράγωνος. CAP. V. VNC fructum referebant Batavi naucleri, qui ineunte Septembri anno sexcentesimo primo supra millesimum ex lava &Moluccis insulis reduces Amstelredae Amum: in quali tamen arbore nasceretur, intelligere nequivi. Si tamen coniecturâ uti licet, praegrandis alicujus Palmae cujusmodi illa quae magnas Indicas nuces, vulgo Coccos appellatas, aut nucem Faufel sive Arecam profert, fructum arbitror, atque plures simul ex crasso uno pediculo instar illarum pendere. Binas autem ejusmodi nuces videre mihi contigit: Unam magnam, quam Cl. V. D. Petrus Paawius artis Medicae Professor in Academia Lugduno-Batava à Mercatorum societate cum aliis quibusdam exoticis adquisiverat: Alteram longè minorem, quam mihi donabat Amstelredami honestissimus vir Walichius Syvertz illius urbis pharmacopoeus, ab Isbrando Hieronymi F. cheirurgo, qui eam retulerat, redemtam. Vtraque verò quadrangularis erat formae: &magnam quidem, quia elegantior &magis integra, in adposita tabella exprimendam curabam.