Latin
CAPVT XIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 27-3
Unproofread scanNot analysed yet
septimo, his verbis: Vox iis qui rem veneream incipiunt agere, mutari in sonum asperiorem inaequabilioremaue incipit. Abstinentibus verò, à contrario fit, &si curam adhibeant (quod aliqui faciunt ex iis qui choreis indulgent,) vel longe servari, &c. Mulieribus moris est velum dumtaxat capiti imponere liberum nec adnexum; pectus verò &humeros perpetuò nuda habere (nullum enim amictorij usum norunt) ea de causa fuscae sunt &sole adustae: nulla etiam tibialia gestant, rusticanae videlicet, quas publicè conspicere licet: Nam urbanae perpetuò latent, &vix prodeunt nisi noctu, sive templa aditurae, sive sese mutuo visitaturae. At quoniam nostrum institutum aliò nos revocat, de Cretensibus rebus plura disserere supersedebimus, cùm navigatio in eam insulam adcò trita sit ut nunquam desint qui eò commeent, &inde redeant; atque de Turcicis rebus agere incipiemus. Quotquot mandatum sive diploma liberi transitus à purpurato aliquo Bacha, vel à Turcarum Imperatore impetraverint, modò Turcico vestitu incedant, ducémque itineris habeant, qui interpretis vice fungatur, tuiò per omnes Turcae provincias commeare posse.