Latin
CAPVT XXI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 27-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. AMETSI Turcae magno numero per turmas, quas ipsi Caravannas nominant, convenire soleant, ut securiùs profectiones suas suscipiant, quilibet tamen eorum vestitu amictus, diplomaque habens ex aula Turcarum Imperatoris, comite interprete qui illi dux itineris sit, liberè quocunque libebit proficisci poterit, exceptis desertis &extremis Provinciarum limitibus. Si quis porrò eodem desiderio, quo nos, impulsus, idem experiri vellet, abs re facturi non videmur, si quidpiam hîc adscribamus. Cum primò Byzantium appulissemus, &ocium in socordia transigeremus, singulis diebus portus canalem sive sinum, qui Peram à Constantinopoli separat, traiiciebamus, ut ea quae Turcae in suis officinis venalia proponere solent conspicientes, observaremus quae ipsi haberent nostris officinis incognita. Utque id commodiùs facere possemus, conquisito docto Turca, qui Arabicam linguam adprimè calleret, de precio cum illo convenimus, ut omnis generis mercium, aromatum, atque aliarum rerum quae in officinis Turcarum venales habentur, indicem conscriberet, qui nihil aliud continebat quàm Avicennae indicem Arabica lingua descriptum, omnia quae illis peregrè advehuntur complectentem. Absoluto indi ce, Turcam nobis singula vocabula sigillatim &distinctè pronunciare jussimus, eaque cùm pronunciaret, nostris characteribus exarabamus, ut erant Arabicè prolata: deinde rem prolatam nobis demonstrari curabamus; ut ea conspecta, rem cognitam vocabulis ab ipso descriptis, nostra lingua subscriberemus, cupientes ea ratione, aliis locis, quotiescumque opus esset, ipsa etiam petere posse: &,ut verum fateamur, in quibuscumque Turcarum Provinciis fuerimus, plurimum nobis profuit is index, ad rerum quas desiderabamus cognitionem adipiscendam. Nam interdum evocati ad aegrorum curam, cùm quidpiam ex aromatarii taberna (nullos enim pharmacopoeos habent) expeteremus, si ipsorum idiomate probè exprimere nequibamus, indicem scriptum proferebamus, ut mercator conspecto vocabulo meliùs intelligeret. Ista profectò ratione multa simplicia conspeximus, quae à nostris mercatoribus Turcarum provincias adeuntibus jam advehi defierunt. Hanc itaque laudem mercatorum negociationi tribuimus, quòd ei accepta referre debeamus, omnia singularia è procul dissitis regionibus advecta. Atque ut rem sic se habere compro bemus; num sine negotiatione aromata haberemus canellae, carophyllorum, myristicae nucis, piperis, aliarumque similium rerum? Cur tot praeclara medicamenta, &alia singularia veteribus adeò trita, nunc sunt incognita, nisi quòd illorum negotiatio fieri desiit? Num tellus Amomum, Terebinthinam, Calamum odoratum, Ammi, Costum, Acaciam. &alia hujuscemodi veteribus adeò trita proferre destitit? Non profectò: sed caremus, quia nemo est qui illa cis mare advehat. At cùm in Oriente essemus, plurimarum cognitionem negociatoribus impertiimus, quae antè illis ignota istic remanebant, nunc verò vulgo vaenalia esse incipiunt cùm Venetiis, tum plurimis aliis locis: potissimùm autem legitimum Nitrum, Cardamomum majus, vera Terebinthina, &alia similia, de quibus fusiùs nostris in Dioscoridem Commentariis. Certi autem sumus nobis non defuturos probatos testes, si demonstrare vellemus nos omnium primos retulisse plurima medicamenta nostris ignota, quae neque auro neque argento alioqui comparare potuissemus. Turcas eandem dictionem suis characteribus multifariam exprimere.