Latin
27.5 to 27.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 27.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterùm antè quàm ulteriùs progrediamur, ad ferri facultates faciliùs explicandas, quâ Ferrum praeparandum, ni ratione praepatandum sit, sciamus necesse est: nam nisi praeparatum sit, neque in medicaeius in medicimenta recipi potest, neque ullius est efficaciae, cùm durum sit metallum: eam ob causam, nâ sit usus. cùm nobis adsit Burgus, qui in suâ arte totâ Hispaniâ nulli cedit, ejus praeparandi rationem nobis declarare poterit, ut porrò in hac materiâ pergamus. B. Cum magnâ animi attentione ea quae hîc de ferro &chalybe sunt proposita audiebam, meque ab illorum tractationo liberum fore existimabam: sed quandoquidem domino Doctori placet, ut utriusque hujus metalli praeparationem edisseram, id faciam, ut etiam pro meâ parte laborem: tametsi, si domino Doctori hunc laborem suscipere luberet, id non minùs dextrè explicare posset, quàm alius quispiam in universo orbe, cùm ejus rei peritus sit, nec illum quidquam in medicâ arte fugiat: tam commodum ergò censorem cum habeamus, si quâ in re hallucinatus fuero, me admonere poterit. Singula nisi calcinentur, &ut decet praeparentur, nullius sunt in medicinâ usus, neque eas Ferri praepafacultates quas obtinent, propter crassitudinem &duritiem exercere possunt. Chymistae randi ratio. in iis calcinandis &praeparandis sunt industrii, quandoquidem aurum &argentum potabilia efficere, &in pulverem redigere illos videmus: idem praestant in plumbo, aere, stibio, &aliis metallis, quae calcinant &praeparant, ut ea in pulverem redacta, in medicamenta recipi possint. Ferrum similiter calcinandum &praeparandum in eundem effectum, sed longè aliâ ratione, quàm cetera metalla, ut insigniter docet Bulcasis medicus Mauritanus, Balcasis. qui ferri praeparandi peculiarem rationem docet. Sic enim ait: Ferri limatura pura &ab omni mixtione libera (si enim aes, plumbum, aut vitrum admixtum haberet, &sic alicui bibendum propinaretur, occideret) eâ quantitate sumenda est, quae placebit: ea probè abluatur, deinde in limpidum vas infundatur, &aceto superinjecto, vas benè obturatum Mendum in Hispanico securo aliquo loco reponatur, &per triginta dies, aut ad minimum2 septem adservetur: iis exemplari esse clapsis, eximatur; &aeruginosum colorem limatura contraxisse conspicietur; quae resiccan arbitror, &daerit, deinde in pollinem reducenda, cujus usus est: nonnulli aquâ dulci, aut aceto fortaßis XXvii legendum.