Latin
27.1 to 27.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 27.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid praeterea requirit Burgus? B. Ut cùm ex priore dubitatione nos exemeris, istam alteram etiam adimas. D. M. Tam seriò id expetere Burgus mihi videtur, ut negotium expedire cogar; in omnibus enim illi gratificari cupio: sed id paucis verbis, quia jam advesperascit. Vtriusque Argentum vivum ex diversis partibus compositum est: nam aqueae quibus praeditum est opinionis conterrestribus permixtae sunt, quae illi vim &robur addunt: sulphurcas etiam partes admixta tiliatio. habet, quod deprehenditur si manibus tractetur, nam illae sulphuris odorem contrahunt est igitur Argentum vivum ex diversis partibus conflatum: aqueae &terrestres refrigerandi vim illi tribuunt, unde operationes quas enumeravimus oriuntur: &sulphurearum aërearumque partium quas obtinet, ratione, calefacit, penetrat, aperit, extenuat &sudorem provocat, abundantem humorem per os &alvum expellit calefaciendo, exulcerando, aliosque calidos effectus praebendo: itaque mirum non est, si contrariarum sit faculratum, cùm diversis partibus constet: &illud ipsum obtinet quòd ferro inesse diximus. Istâ ratione solutum est propositum à Burgo dubium. B. Mihi quidem abundè satisfactum est jam prolatâ oratione, non tamen adeò, quin aliquid relictum sit, quod dominum Doctorem perconter, majoris momenti, quàm reliqua supra dicta, facultates nimirum; quas ferrum &chalybs in medicâ arte obtinent, quas magnas esse praedicant. D. M. Tot Auctorum cùm veterum, tum neotericorum qui de Ferri &Chalybis facultatibus scripserunt; sententias repetere molestum erit: nam magno numero sunt, &varia prodiderunt: nihiloritinus, cùm nobis incumbat ea provincia, tempore utamur, ut maturiùs absolvamus. Ex jam dictis intellexistis ferrum &chalybem idem esse metallum; in eoque solo duntaxat differre, quòd chalybs ferrum purius sit, ideoque magis solidum &forte. Veteres autem, ut chalybem non noverunt, de ferro solummodo egerunt, illique medicas facultates quas enarrabimus attribuerunt: ferri autem nomine chalybem intelligemus, cùm ab eo non differat, nisi quòd purius sit, &ab omnibus impuritatibus liberum; eam ob causam chalybs magis refrigerat &exsiccat, quàm ferrum: sed ubi calefaciendum est &aperiendum, majore facultate praeditum est ferrum, quia à sulphureis partibus nondum est lberum, quas valdè amittit in chalybem conversum.