Latin
270.1 to 270.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 270.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tomentum illud Malabares Cayro vocant, magni apud eos usus: nam quoniam aquâ marinâ non corrumpitur, stipantur eo omnis generis naves: itaque illis populis usum praebet lanae, xyli, stuparum, lini, &sparti. E secundo nigroque &duro cortice, qui à nostris Coco dicitur, ab incolis verò Kareta, fiunt scutellae &alia vasa potoria in tenuiorum usum. Fiunt etiam ex eo ustulato carbones auri fabris utiles, qui in illis provinciis periti &industrii, nec admodum sumptuosi reperiuntur. Solent enim suum opificium proclamantes compita circuire, secum deferentos urceolum, malleolum, &duo caela, cannaeque tubulum palmari longitudine manu tenentes, quo focum incendunt. li in aedes admissi, vasa ex auro &argento conficiunt, pro eorum, qui ipsos evocârunt, arbitrio. FIVNT ex hujus Palmae foliis petasi majores &minores, ad Solis ardores &imbres arcendos idonei: texuntur etiam storeae, &alia pleraque. COCCVS porrò de Nalediva cognominatus adeò commendatur ab ipsis incolis, &à Malabarensibus, non modò à plebe, sed à Regibus &Principibus viris, ut in omni ferè morborum genere ad eum confugiant tanquam ad sacram anchoram. Fiunt in eam gratiam ex illo pocula quae auro vel argento excipiuntur, &in navium triremiumque figuram efformantur, ad aquam bibendam, in quam ex catenulâ medullae ipsius Cocci fragmentum pendêre sinunt: sibique certò persuadent, illis, qui aquam ex similibus poculis hauriunt, nullum venenum nocere posse, futurosque immunes à multis morbis, in quos sanè memini multos incidere, qui ex iis poculis bibere soliti erant. Et licet omnem diligentiam adhibuerim, numquam tamen observare potui, similia pocula aliquem ex morbis curare, ad quos utilia esse creduntur: potiùs igitur arbitror tantam laudem obtinuisse à vulgi opinione. Nonnulli ex hujusmodi vasculis bibere soliti, mihi affirmârunt sese experientiâ didicisse jecur incendi, renes noxam contrahere, &calculum generari: nihilominùs tamen magnum est eorum pretium, longeque pluris aestimantur iis locis ubi inveniuntur, quàm aliis procul inde dissitis: nam interdum ejusmodi nuces nudae, neque auro aut argento exornatae, quinquaginta aut ampliùs aureis nummis aestimantur.