Latin
270.5 to 270.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 270.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nigrior autem, nitidior, longior, majorque est hic Coccus quàm aliae nuces Cocci communis. *PLERAQUE hic Auctor ex Garcia Aromatum historiâ desumpsit, ut facilè animadvertet, qui utriusque Anctoris Palma Indicae descriptionem conferet. Sinilia porrò ferè scripserunt, quotquot in huius Palma mentionem inciderunt: &in eorum numero, Martinus Ignatius profeßione Franciscanus, qui tertiâ parte Historiae Sinensium, sive Itinerarii novi Orbis cap. VIII. haec tradit: Inter res reliquas memoriâ dignas quas Hispani admirati sunt, cùm in insulis Luzon, vulgo Philippinis à Philippo II. Rege Hispaniae dictis, sub cuius auspicio paucos ante annos detectae fuere, tum in Sinarum Regno, aliisque quas adiêre provinciis, referri meritò debet ea arbor, quae vulgo Palma coccifera appellatur, ad discrimen eius Palmae quae dactylos producit. Illius enim tanta est utilitas, ut navis in Philippinas appulerit, quae &ipsa, mercesque omnes quas vehebat, tum rudentes, vela, clavi quibus compacta erat, denique malus ipse, ex hac arbore constarent. Merces verò fuere panni è villis corticis, summâ tenuitate &industriâ contexii, annona pro triginta viris qui ea vehebantur, etiam usque ad ipsam aquam eorum usui necessariam. Affirmabant Mercatores illa navi vecti, tota insulâ Maldivâ (unde advenerant) nullam rem, ad victum necessariam, cogi, nisi ex hac arbore depromptam: ex qua similiter fabricantur integrae aedes cum suis tectu. Ex fructu eximitur medulla ori grata &salubris, sapore nuces avellanas recentes referens. Reciso autem eo, qui coccorum sive nucum racemum fert, ramo (est siquidem Coccus seu nux illius arboris primarius fructus, cuius quilibet aquae suavißima dimidium sextarium continet) totus ille liquor in arboris truncum se recipit, è quo terebra perforato, omnem recipiunt, qui, aliis rebus quas iniiciunt, commixtus, fit vinum, omnibus illis insulanis &Regni Sinarum incolis familiare. Ex eadem aqua fit acetum, ex medulla autem oleum medicamentis utile, &lac amygdalino simile, mel, &saccharum. Sed qui plura de huius Palma commodis scire desiderat, consulat Ioannis Hugonis à Linschoten Itinerarium (quo describit quae in Goa, ubi aliquot annis vixit, totáque adeo suâ peregrinatione observavit) cap. 56.