Latin
CAPVT XXI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 271
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. TamarindoVNT Tamarindi fructus elegantis &aspectu pulchrae arboris, Castaneae aut Ceratiorum historia. rum arboris magnitudine, multis ramis praeditae, &foliis latam umbram praebenti Helecho. Obus, materie solidâ admodùm: folia filicis feminae (quam Hispani Helecho, Cantabri Aristora appellant) foliis persimilia, dilutè virentia, valdè elegantia, gustu acido, gratoque, Aristora. è quibus condimentum fit (Salsam vocant) perinde atque è petroselino: flores candidi, auSalsa. reae Mali floribus admodum similes formâ exteriore, &odore: attamen octonis foliis constant, quorum quatuor interiora alba sunt &crassiora, velut Mali aureae florum folia, quatuor verò exteriora tenuiora, &bina ex his eleganti nervo radiata: è medio flore quatuor enascuntur stamina corniculorum modo inflexa, candida &tenuia. Fructus admodum similis est Ceratiis,* foris virescens initiò, deinde per siccitatem cinereus, continens ossicula rotunda Cassiae solutivae modo aut parvis Lupinis similia, dura admodum, &colore nitido terreo, haudquaquam flavo, quemadmodum nonnulli referunt: his non utimur, sed solâ pulpâ quae nonnihil lenta &viscida est, jucundâ tamen aciditate grata, tametsi nonnulli indigenae asserant ossicula assata &in pollinem redacta ex oxygalâ in alvi profluviis utiliter exhiberi: facilè avellitur hic fructus, &etiam sponte decidit. Folia sub noctem sese contrahunt, suumque fructum amplecti solent: qui si desit, sua virgulta &ramos comFoliorum faplectuntur: summâ verò aurorâ sese explicare incipiunt grato spectaculo: haec trita parti- cultates. bus erysipelate infectis imponunt, atque etiam circa phlegmonas, ad arcendum, qui influit, humorem: iisdem cum sale Ormuziano phlegmonas resolvunt, &cum cineribus ex Cambaya pituitosos &melancholicos tumores. VOCATVR hic fructus in Canarin Chincha, ossicula verò Chincharo, in Malabar Puli, &Varia nomenin Guzarate Ambili: Arabes, Persae, Turci Tamarindi vocant; ossicula Abes, arborem Siger clatura. Tamarindi. PRAEFERVNTVR qui in locis montanis iisque Septentrioni obversis nascuntur: usu Huius arboris verò compertum est, hujus arboris umbram sub eâ dormientibus non minùs noxiam esse, umbra noxia. quàm arboris juglandis. Tamarindorum fructus descriptio verior apud Garciam conspicitur: cuius legitimam effigiem pete ex doctißimis Lobelii observationibus, unà cum ipsius arboris semine recèns natae rudimento. Tamarindum etiam eleganter describit &illius iconem exhibet C. V. Prosper Alpinus, cap. X. Libri De Plantis Agypti. De Caßia solutiva. CAP. XXII. VLTA Cassia solutiva nascitur in Cayro, &plerisque aliis provinciis tum OrienCaßia solutivae natales &talis tum Occiduae Indiae. Praefertur tamen quae ex Orientali delata est, quaeque historia. VAlocis ad Septentrionem magis vergentibus nascitur. AMYGDALAE magnitudinem aequat, foliis mali Persici similibus est, nonnunquam angustioribus, locis praesertim siccioribus nata, floribus luteolis aut flavis, non ingrati odoris: quibus deciduis succedunt siliquae oblongae, eleganti viriditate praeditae dum recentes sunt, &quae maturitate nigredinem brevi consequuntur. TANTA est ejus frequentia in Cambaya, unde praestantissimam advehunt, ut unius Candil (quingentarum &viginti duarum librarum pondus hoc est) pretium, non aestime-Candl. tur pluris quàm nummo aureo, qui trecentos &sexaginta maravedis (aereos obolos Hispanicos) valent. gle