Latin
272.1 to 272.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 272.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
A COSTA IN montibus verò Cranganor, &per universam provinciam Malabar (quando ejus maximum pretium) singulae librae viginti maravedis redimi possunt, hoc est, paulo pluris quàm dimidio regali Castellano, sive batzio Germanico. GENTILES Canarini fructum Hasanguia &Bavasenga, quemadmodum &provinciae Decan incolae, &Brachmenes, arborem Bahoo &Bava, vocant: Guzaratenses Gramala: Malabarenses Condaca: Arabes, Persae, &Turcae Hiarxamber: asserebat tamen mihi Cogecela, peritus medicus Persa, illud vocabulum esse merè Persicum, &legitimum Arabicum esse Gazatfalus. FORIS illinitur medulla erysipelate tentatis &inflammationibus. Invaluit usus tota India exibendi delicatulis mulicribus &pueris cassiam solutivam adhuc virentem saccharo conditam, ad unciam unam bono successu: sumitur verò dum adhuc recens est &valdè tenera, priusquam cortex induretur: maceratur primùm in frigida aqua, antequam cum saccharo coquatur. Moderatè &sine molestia alvum subducit. *Perficae mali folia quodammodo amulantur, si singularia separes. Quoniam verò coniugatim bina semper in oblongo nervo nascuntur, &summa ala postremum, imparem numerum faciens; commodiùs meo iudicio comparasset cum fraxini foliis, aut similium arborum, quae alata folia ferre solitae, &integra plerumque abiicere consueverunt, quemadmodum luglans, Sorbus, Rhus, Ceratia, &c. Huius arboru ramulo cum suis floribus &folius, Cruci, &Cedri fructu, aliisque varii generis seminibus olim donati sumus à doctißimo diligentißimóque viro D. Bernardo Paludano, qui ex Syriaca, Arabica, Aegyptiacáque sua peregrinatione illa retulerat. De Anacardio. CAP. XXIII. NAGNA est Anacardii copia in Malabar, &reliquis Indiae provinciis. Fabae vulgari admodum similis, dum adhuc viret &recens est; exsiccatus verò niger &Asplendens: continet medullam Amygdalae similem, inter quam &supremum corticem oleum admodum urens invenitnr. DOCTOR Orta scribit eum fructum in usum medicum recipi, &in illis regionibus in lacte maceratum dari asthmaticis, &adversum lumbricos: praeterea viridem sale condiri, &edi olivarum conditarum in morem. Ait etiam siccato caustici vice in strumis uti indigenas, totaque India ejus cum calce mixti usum esse ad obsignandos pannos.