Latin
281.1 to 281.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 281.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXIX. LIA est arbor medico in usu admodum commendata à Christianis &Gentilibus, Nomenclareliquisque carum Indiae provinciarum incolis, rara tamen admodum: sed qui juraeam cognoscunt Nimbo appellant, Malabarenses Bepole. MAGNITVDINE est fraxini, cui procul aspicientibus persimilis videtur: folia utrinNimbo arboris historia. que viridia sunt, nec ab alterâ parte incanâ lanugine pubescunt, in ambitu serrata &mucronata: tami multis foliis luxuriant, floribusque abundant exiguis, albis, quinque foliolis constantibus, flavis in medio staminulis, Lotique silvestris sive trifolii odorati odorem referentibus: fructus est parvis olivis similis, subluteus, cortice admodum tenui praeditus, nasciturque ex ramulorum alis. HVIVS arboris folia nonnihil amaricant, saluberrimaque sunt trita &cum succo liFaculiates. monum imposita vulneribus sordidis, cuniculosis, callosisque cùm hominum tùm jumentorum; digerunt enim, emundant, sarcotica sunt, &ad cicatricem perducunt. Foliorum item succus perutilis est sive per os sumptus solus, aut ex vino, aut aqua, aut gallinae jusculo; sive umbilico impositus solus, aut cum fellis bubuli momento, aut accto, aut aloê, ad necandos &expellendos omnis generis lumbricos: quamobrem familiare admodum &perquam salubre medicamentum est omnibus illius regionis incolis, praesertim Malabar provinciae, quoniam lumbricis valdè sunt obnoxii. Magnus est etiam eorum usus tum florum &fructus in articulorum doloribus, tumoribus, membrorum debilitate, &apostematibus. Eius olcom OLEI item ex ejus fructu expressi magnus usus in nervorum doloribus: quo vulnera, Bervorumiiinervorum puncturas, &contractiones curant Malabarenses. loribus uii. i. De Jaca. CAPVT XL. TASCITVR arbor in nonnullis Indiae insulis secundum aquas, quae licet nullum μaca nale medicum usum praebeat, propter amplitudinem tamen, &fructus elegantiam minimè praetermittenda est. Eius uamenEAM Malabarenses Iaca, Guzaratenses Panax, Canatini Panasu; Arabes Panax &Iaca clatura. nuncupant: Persae mutato p. in f. Fanax. VASTA est arbor, foliis palmaris amplitudinis praedita, dilutè virentibus, nervo crasso Eius descriptio. &duro per longitudinem excurrente: malum fert non è germinibus aut foliorum sede quemadmodum aliae arbores, sed ex ipso trunco majoribusque ramis nascens, longum, crassum, obscuriùs virens, crasso duroque cortice tectum, undique veluti adamantum cuspidibus septo, quae in spinam brevem, viridem, nigroque aculeo praeditam desinunt, admodum similem Durionis spinae, sed minimè acutam aut pungentem, tametsi minitari videatur. HORVM fructuum minimus est maximae cucurbitae amplitudine, atque etiam major, praesertim in Malabar, ubi praestantiores nascuntur: nam qui in Goa proveniunt, minores &pejores sunt, atque magis insipidi.