Latin
281.6 to 281.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 281.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm maturus est hic fructus, bonum odorem spirati ejusque duas differentias constituunt: Unam Barca appellatam, &praestantiorem; alteram Papa aut Girasal dictam, minusque bonam: deprehenditur postrema ex mollitie; quia si manu apprehendas, digitis cedit. Praestantissimi verò fructus pretium quadraginta maravedis non excedit, hoc est, paulo plus regali Castellano. Per longitudinem secti hi fructus, intùs candidi, &densa carne praediti apparent, ac veluti in capsulas aut receptacula divisi, plena castaneis longioribus &crassioribus quàm sint dactyli sive palmulae, cinerea tunica tectis, &intùs albis castanearum vulgarium modo, gustu terrestri &aspero, si virides edantur, multosque flatus generantibus: at si utiHispanicae castaneae assentur, gustu sapido &venerem Eius facultates noxiae. Morxi morbus. Durio ubi nascitur. Eius nomenclatura.