Latin
293.1 to 293.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 293.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LVIII. TVIVS arboris duo sunt genera: Vnum Mespili amplitudine, foliis Pyro similibus, dilutè virentibus, fructu avellanis simili, admodum flavo, eleganter in multos angulos desinente, sapore omphacii, &gratâ aciditate, quem vel immaturum vel maturum vel sale conditum vulgariter edunt. ALTERVM genus ejusdem est magnitudinis, foliaque habet Malo minora, fructum verò priore majorem, cujus decocto cum Santalis adversus febres utuntur Canarini medici. CRESCIT in silvis &montibus procul à mari dissitis. E primi generis, quod secundùm aquas nascitur, arboribus, scligunt Decanini &Canarini eam quae longiùs à mari abest: hujus radicis corticem (cui lacteus succus inest) quatuor digitorum longitudine sumentes cum drachma sinapi probè terunt, &asthmaticis exhibent: valenter enim purgat per alvum &vomitum. Quòd si immodica subsequatur evacuatio, Carambolas fructum unum viridem edunt, vel aceti Canarini haustum sumunt (quod nihil aliud est quàm aqua decoctionis orizae uno aut altero die reservata, donec acescat, Canarinis aceti vices praebens, &medicum usum praestans) &,si profluvium non cessat, aegris caput frigidâ abluunt. MAGNVS est horum Charameis usus in illis provinciis; &ad orexim ciendam, edere solent immaturos, maturos, salitos, vel sale &aceto conditos, ut antè dixi; aut aliis eduliis, quibus aciditatem conciliare volunt, admiscent. VOCANTVR in Canara, Decan, Arazaavali; vulgo Charameis; Arabibus, Persis &Turcis, Ambela. De Herba Malucana. CAPVT LIX. VORVM aut trium cubitorum longitudinem adquirit haec planta, nonnunquam Herbae Malucanae historia. etiam locis vberioribus &humidis, quinque cubitos superans, eleganti virore praedita, caule tenui, tenero, nonnihil concavo, imbecillo, &,nisi uti lasminum pergulis sustineatur, humi sese diffundente, quemadmodum hedera; &multos ramos spargente, qui subinde radices agunt ut Mentha &Melissophyllon; adeoque serpunt, ut planta sola, vel ramus transpositus, brevi temporis spatio magnum locum occupet: folia habet tenella &mollia, in ambitu serrata, magnitudine &formâ Sambuci foliis respondentia: florem croceum Chamaemeli flori admodum similem, paulo tamen majorem. Toto anno viret &luxuriat.