Latin
293.6 to 293.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 293.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
VVLGO nuncupatur Remedium pauperum, &destructio Chirurgorum; Canarini Nomenelatura. Brungara aradua appellant, id est, quae flore est croceo. FREQVENTER utuntur cùm in Maluco (unde primam originem traxisse creditur, Vsus. quòd istic abunde nascatur, &plurima admisceatur Chirurgicis remediis) tum in omnibus Indiae provinciis, in quibus diligenter colitur, &in pretio habetur, nec injuriâ. COQUVNTVR hujus plantae folia in oleo, &cum cerâ inspissantur unguenti modò: Ex eâ angnentum mimirificè curat id unguentum omnis generis ulcera recentia &antiqua, etiamsi sanguinorè efficax. lenta, sordida, cuniculosa, maligna &putrida sint: mirae esse efficaciae deprehendi in tibia rum vulneribus inveteratis, &recentibus vulneribus. ALIA est praeterea hujus stirpis utendae ratio. Ejus enim caulem &ramos superiore Alia huius stirpis utendae cortice denudant, &sumunt membranam illam tenuem quae media est inter exteriorem ratis. corticem &caulem, quaeque facilè, uti in cannabi, revellitur: eam oleo nucis Indicae madentem, ipsius plantae foliis involvunt, &sub cineribus calidis recondunt: ubi incaluerit &emollita fuerit, conterunt, &recentibus cruentisque vulneribus imponunt, seu grandia sint, seu levia: &paucis diebus non sine admiratione conglutinant absque ullâ inflammatione aut apostemate: lenit enim dolorem, sanguinisque fluxum cohibet; breviter, nullo alio medicamento adhibito omnino ad cicatricem perducit: singulare etiam perhibent esse remedium adversus nervorum punctiones &vulnera. Vires varia. EODEM praeterea modo adhibetur in apostemate aperto ad emundandum, carnem generandum, &ad cicatricem perducendum: item in inveteratis ulceribus &cuniculosis, in quibus ea solummodo trita interdum apponitur. QUIA porrò certissima sunt hujus plantae, quae enumeravi, remedia: vulgaris illorum usus est in universis illis provinciis, &magnae aestimationis: multi praeterea alii, qui inde navigant, unguentum ex hac herba cum oleo &cerâ confectum, secum efferre solent, Vngnentum omnia chirurtantam fiduciam in eo collocantes, quasi omnia Chirurgica remedia apud se haberent: itagica remedia que quacunque occasione, in qua chirurgorum opera requiri posset, subitò ad unguentum continere creex herba Malucana confectum confugiunt, tanquam indubitatum remedium.