Latin
297.9 to 297.10
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 297.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Gomara in Mexicana Historiam duo Copalis genera facit; alterum rugosum, quod Xolochcopalli vocari dicit, molle Thuri simile: alterum, multo praestantini, Copalcabuiit, quod plerique nijrrham existimarunt. Vulneratâ arbore gutiatim stillat liquor albus, qui statim concrescit. CAEPIT porrò iam à paucis annu ex Occidentali India liquor quidam inferri Olei de Copal yva appellatione, quod, an ex gummi hoc cap. descripto sit eductum, me latet: valdè tamen commendari &perutile esse intelligo ad vulnera recentia curanda. Eius verò duo esse genera videntur: nam ab honestißimo humanißimóque viro Petro Gareto, sub extremum annum M. D. XCVI. vasculum oiei illo nomine insigniti accipiebam, fulvescentis craßiusculaeque substantia instar Balsami illius quod ex Hispaniola insula defertur: alterius autem generis vasculum sub idem tempus à vetere ami co Francisco Peninio, viro docto &humanißimo, multo liquidioru candidiorisque, non minùs tamen odorati priore. Qui Copal. Auime. Anime orientale. Ambarum colliquatum. Charabe, &eius natales. Succinum non est lachryma. Anime Americum. Anime facnitates. Xolochcopalli. Copalcahuiti.