Latin
SIMPLICIVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 298
Unproofread scanNot analysed yet
Olei de Copal-yva duo genera. *Qui plura de Orientali Anime volet, legat nostra scholia in cap. 8. lib. 1. Historia Aromatum. Nobilioris illim Orientalis Anime fragmento, quod aliquot uncias pendebat, donabar à doctißimo Hugone Morgano, Pharmacopola Londinensi. Refert Fragosm, in India Occidentali arborem inveniri Tocot guebit, id est, lignum desiderii seu exoptatum, dictam Populo similem, summi candoris, cuium materies, ob candorem, laevorem, &splendorem, summè expetebatur ad idola fabricanda. Sub eius cortice nascitur Gummi seu Refina, Thuri nostro similis, sed candidior, &minoribus fragmentis, quo istic utuntur, ut nos Thure. De Tacamahaca. CAP. II. EFERTVR item ex Nova Hispania aliud Gummi seu Resinae genus, ab Indis Tacamabaca vocatum, quod nomen Hispani retinuerunt. Colligitur vulneratâ arbore, magnâ ut Populus, admodum odoratâ, cujus fructus ruber est, Paeoniae seminis modo PLVRIMVS hujus usus est apud Indos, praesertim in tumorum omni genere: nam eos mirabiliter resolvit, maturat, &tollit, uti etiam omnes dolores ab humoribus frigidis &flatulentis provenientes. COLORE est Galbani (nec desunt qui idem esse putent) unguibus albis, uti Ammo niacum, odore gravi, atque etiam sapore, ita ut prunis iniecta, &naribus admota, mulieres uteri suffocatione laborantes ilicò liberet. Vmbilico emplastri modo imposita, uterum suo loco retinet: ad quos usus adeò mulieribus est familiaris, ut ab eis maximâ ex parte absumatur, quandoquidem efficacia experiantur ipsius remedia, cùm in uteri suffocationibus, tum in roborando ventriculo. Nonnullae delicatiores ambarum &moschum addunt. Maximè utilis est, ad resolvendos &tollendos omnes dolores, ab humoribus frigidis &flatulentis provenientes, emplastri modo adhibita. Ejusdem est efficaciae in tumoribus frigidis, quos resolvit, maturat, &absumit ilicò. Non liquescit, sed ita tenaciter semper adhaeret, ut auferri, nisi opere absoluto non possit. Ex PERIMENTO comprobatum est, qualescunque defluxiones reprimere, linteo exceptam, &ad utramque aurem, aut eam, ad quam fit defluxio, adpositam. Temporibus adhibita cerati modo, defluxum in oculos, aliasque faciei partes detinet. Dolorem dentium sedat, dentibus, etiam corruptis, indita: atque si hac dens corruptus ustuletur, prohibet ne corruptio longiùs serpat. Pectori &humeris ut emplastrum imposita, dolores eorum finit. Ex eâ, Styracis tertiâ parte &Ambari momento, fit emplastrum stomacho longè utilissimum: siquidem illum roborat, appetitum ciet, concoctionem juvat, &flatus discutit. Eodem modo cerebro imposita, eum roborat, &dolores aufert. Magnae est efficaciae, in doloribus coxendicis, &omni articulorum morbo, praesertim si ab humoribus frigidis aut mixtis proveniant: quoniam praeter resolvendi facultatem, etiam adstrictionis particeps est; qua de causa mirum in modum partes roborat. SOLA juncturarum aut nervorum vulneribus imposita, ea curat: nam statim suppurat &spasmum prohibet. ego tertiam partem cerae admisceo, ut faciliùs inducatur. IN summa, adeò celebris est ejus usus, ut plebs ad qualemcumque dolorem aliud remedium non nôrit, modò non sint inflammationes admodùm calidae: sed &in his admodùm utilis est, in morbi declinatione, ad discutiendum, qui supererat, humorem. Calida est initio tertii gradus, multae adstrictionis particeps, &sicca in secundo. De Carana.