Latin
CAPVT VIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 302-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. ESINA quam Liquidambar, &oleosum quiddam, quod oleum de Liquid ambar, vocamus, ad nos ex Hispania nova adseruntur, utrumque odoratissimum, praeserEtim oleum, quod delicatioris &suavioris est odoris. EST verò Liquid. ambar resina effluens incisis arboribus vastae magnitudinis, pulchris &ramosis, cujus folia hederaceis similia sunt, Ococol Indi vocant, cortice crasso, cinerco, qui incisus aut vulneratus crassum Liquid ambar ejaculatur, cui cortex comminutus, odoris causâ admiscetur, ut scilicet suaviùs &diutiùs spiret in suffitibus. VBI nascuntur ejusmodi arbores, fragtantissimus est aëris odor, adcò ut Hispani primùm cò appellentes, istîc aromata nasci, atque adeò cas aromatiseras esse arbores existimarent. TANTA quantitate in Hispaniam infertur Liquid ambar, ut mercium vicem suppicat, utribus &doliis eo impletis: eo etenim hîc ntimur in sussiribus, odoramentis, pastillis, Styracis liquidae loco, cujus odor proximè ad hunc accedit: adeò autem validus est, ut celari, etiam sussitibus non additum, non possit, &totas aedes, si ejus sit copia, atque adeò plateas suo odore impleat. PLVRIMVS in medicina illius usus: nam calfacit, roborat, resolvit, &anodynum est. Cerebrum, per se illitum, aut aliis aromatibus admixtum, roborat, &doloribus liberat, omnigenosque dolores à causa frigida, emplastri modo impositum, mitigat. Ventriculo adprimè utile, stomachici instar adhibitum: ipsum etenim roborat, concoctionem juvat, digerit, concoquit, &appetentiam excitat. CVM Styracis, Ambari, &Moschi momento mixtum emplastri consistentiâ, &scuti formâ super alutam extensum, omnibus praedictis morbis maximè prodest, ejusque emplastri ob insignes facultates in hac urbe laus est. Calidum in fine secundi gradus, humidum in primo. Ex eo recèns collecto, &istîc reposito ubi per se tenuior ejus substantia stillare possit, olcum quod de Liquid ambar nuncupant, elicitur, multo perfectissimum, illoque longe suavius. Sunt qui expressione etiam eliciant, ut majorem quantitatem colligant: nam chirothecis imbuendis plurimum absumitur. VTILE est medicamentum ad plerosque morbos frigidos; nam calsacit, resolvit, &omnem tumorem emollit: itaque uteri tumoribus, &obstructionibus prodest, mensesque provocat: Calidum ferè tertio gradu. SCIENDVM tamen est, plerosque liquidam istam styracem ex India inferre non perinde bonam, quia è ramis ejus arboris comminutis &cocls pinguedinem innatantem colligunt, venduntque pro legitimo. EIVS arboris pampini &summitates in sasciculos coliact:, vestibus &stragulis ab Indis inseruntur, odoris gratiâ, in eumque usum Hispanis etiam vendunt. Balsamitim.