Latin
CAPVT IX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 302-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. AVDATISSIMVS ille liquor, qui, ob excellentes &mirabiles effectus, Balsamum, ad veri Balsami (quod in Aegypto nascebatur) imitationem, nuncupatur, in Hi Espania nova elicitur ex arbore Punicâ malo majore, cujus folia, urticae similia, serrata &tenuia sunt, Indi Xilo (Gomora Zilo) vocant. FIT autem duobus modis. Vno, multis incisuris vulnerato arboris cortice, qui tenuis est, è quibus liquor emanat, tenax, subalbidus, excellentissimus &perfectissimus, sed adeò pauca quantitate, ut ad nos non inferatur. Altero, Indis admodum familiari, in eliciendis succis ex quavis arbore: Ramos atque etiam truncos arboris assulatim &minutim concisos, in lebetem amplissimum iniiciunt, multâ desuper adsusâ aquâ: bulliunt omnia &fervent quantum satis esse putant: igne sublato, frigescere sinunt, &conchyliis olcum supernatans colligunt. Id verò est, quod in has regiones invehitur, &quo vulgo utimur, colore ex nigro rubente, odoris suavissimi. Vasculis argenteis, vitreis, stanneis, aut fictilibus vitratis asservatur, aliam omnem materiem penetrans. IN medicina hujus usus receptus est, non nuperrimè, sed statim eo ferè tempore quo Hispania nova nobis patefacta est: nam cùm Hispani Indos sua vulnera hoc succo glutinare animadverterent, illos statim imitari coeperunt. CVM primùm in Hispaniam illatum est, ob ejus insignes facultates magnâ fuit, ut deBalsami 2simatio.