Latin
31.5 to 31.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 31.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Inter ceteras autem, una est quam Archipelagi Cretae &Nicomediae incolae vulgo Sarcophago nominant, at in Lemno Phrocalida appellatur, Phryges, &Lesbij Mauronia nominant, Itali Crabonella. Alia est Andrayda nominata, alia Aguroupes, alia Coutuzusonnada à Papavere rhoeade differens, altera Achinopoda vel Cachynopoda, quam incolae struendo igni colligunt. Congerunt &herbam Aguroupes, &Asphodeli siccos caules, quia ligni penuriâ laborant, tum etiam quia ipsum solum alendis arboribus nisi domesticis haudquaquam est accommodum. Insulae pars Orientem spectans siccior est, &producendis arboribus minùs apta. At quae ad Occasum &Meridiem tendit, paulo humidior est, &virentior: loca in quibus arbores nasci queunt, &humida inter colles sita, fructiferas proferunt, uti ficus, iuglandes, amygdalas, &paucas oleas: istìc nascuntur &Ziziphi duo genera, quorum alterum satis in Gallia notum est, plurimis locis, cùm Lutetiae tum alibi Oleaster perperam nuncupatum: attamen Ziziphus alba est, Columellae non ignota. Quae Lutetiae vicinisque oppidis frequens nascitur, nullum fructum fert, aut si quem fert, non maturescit.