Latin
CAPVT XXIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Lemni incolae Nerii flores spargere, &Punicae mali ramis infigere solent; ista ratione quodammodo indicare volentes, facultatem habere punicas conservandi, ne flores abiiciant: imo sibi persuadent id prohibere quo minus mala punica findantur. Omnes incolae Origani penuria quandam herbam inter vepres &sepes magna quantitate colligere solent, quam singuli domi conservant, &cum piscibus edunt: eam vulgo Lagochymeni,2 hoc est, Leporis cubile nominant, ejus sapor &odor Origani heracleotici sunt, foliaque Millefolio similia, semen globosum, ut pilulae Vrticae Romanae. Diu illam diligenterque perpendimus, °ustavimus: at nihil unquam comperimus quod legitimum Ammi magis referret, istâ plantâ. Non immeritò igitur ea utuntur condiendis piscibus cùm recentibus tum salitis. Graeci vulgo Paliurum vocant fruticem quem plurimi Rhamni tertium genus esse existimarunt; quod certo asserere possumus: nam cùm insulanus quidam dolore se affici diceret ex punctura spinae Apaliura nuncupatae, eum in montem comitati sumus ut fruticem videremus: ac comperimus nihil aliud esse ejus Apaliura, quàm Paliurum. Eorum sepes ex Rhamno constant, qui sponte istic nascitur, vetusque nomen retinet: nam vulgus Rhamnos vocat. Altissimi totius insulae montes Macedoniam specent, littore Occidenti objecto in sinistro Insulae cornu: eos Veteres Soace appellarunt. Cum Chamaelconis nigri radices apud pagum quendam Livadochorio nuncupatum erui curaremus, plurimi Graeci &Turcae spectatum venerunt quid ageremus: eas verò frustulatim sectas filo traiiciebamus, ut faciliùs exsiccari possent. Turcae in eo negocio occupatos nos videntes, similiter radices tractare &secare voluerunt: at cùm summus esset aestus, &omnes sudore maderent, quicunque eam radicem manibus tractaverant, sudoremque absterserant, aut faciem digitis scalpserant, tantam pruriginem iis locis quos attigerant postea senserunt, ut aduri viderentur: Chamaeleonis enim nigri tadix ea virtute pollet, ut cuti applicata ipsam adeò inflammet, ut nec squillae, nec urticae ullae centesima parte ita adurant: prurigo tamen non adeo celeriter sese prodit. Post unam aut alteram porrò horam, singuli variis faciei locis cutem adeo inflammatam habere coepimus, ut tota sanguinea videretur; atque quo magis eam confricabamus, tanto major excitabatur prurigo. Fonti assidentes sub platano, pro ludo habuimus initio, &risimus: at illi plurimum indignati sunt; &nisi asseverassemus nunquam expertos tali virtute eam plantam pollere, haud dubiò malè nos multassent. Attamen nostra excusatio fuit ab illis faciliùs accepta; cùm eodem incommodo nos affectos conspicerent. Mirum sanè, tantillae radicis tam ingentem efficaciam nostro malo expertos esse. Chamaeleon albus non minore copia in ea Corcyrae parte quae Leschimo appellatur, &Cretae planis nascitur, quàm niger in Lemno. Galli &Germani medici frustrà laborarunt in depingendo Chamaeleone albo &nigro, quem non conspexerunt; &dicere audemus neutrum in Italia nasci: nam praeterquam quòd stirpes per Italiam perquisivimus, nobis etiam fidem facit D. Aloisius herbarius, horti Patavini praefectus; qui asserit, utrumque conquisi visse, sed nondum istîc reperisse. *Dispiciendum, an id Lagochymeni, cuminum Aethiopicum Matthioli sit. Turcarum Satrapas suo more viventes, viliter &sine deliciis epulari.